Latinitas bona

Hypsipyle (Euripides)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hypsipyle est tragoedia quam Euripides docuit, hodie in fragmentis servata. In mythologia Graeca Hypsipyle patrem Thoantem servavit cum ceterae Lemniades omnes viros in insula necaverunt. Regina Lemniadum post fugam patris facta, Argonautas hospitio donavit ac duos filios Iasoni, eorum duci, peperit. Mox a Iasone relicta est qui Medeam uxorem duxit. Sed in hac fabula de Hypsipyle tum agitur cum Nemeae servit regi Lycurgo: filius regis adhuc infans custodiendus ei traditus erat. Dum vero iter monstrat septem ducibus qui Thebas oppugnatum ibant infantem posuit et draco eum voravit. Rex de ea supplicium sumere voluit, sed septem duces mortem puellae deprecati sunt.

Et Aeschylus de eodem argumento tragoediam hodie deperditam composuerat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Euripides, Hypsipyle ed. G. W. Bond. Oxonii: Oxford University Press, 1963.
  • Euripides: Selected Fragmentary Plays, 2. Alexandros, Palamedes, Sisyphus, Oedipus, Andromeda, Antiope, Hypsipyle, Archelaus edd. C. Collard, M. J. Cropp, J. Gibert. Oxonii: Oxbow, 2004. ISBN 978-0856686207
  • Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.