Hyperpallium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haliaeetinis aliisque raptoribus est hyperpallium magnum beneque evolutum.

Hyperpallium[1] est locus destinationis proiectionum lemnothalamicarum in cerebris avium. Quae proiectiones, cum cellulis granularibus ad locum destinationis proiectionum lemnothalamicarum ad hyperpallium cortici striato morphologia, electrophysiologia, organizatione retinotopica, et organizatione columnari similes sunt. Hae cellulae granulares putantur se libere in avibus evolvisse, quia in reptilibus non videntur.

Hae proiectiones, in nucleo geniculato laterali dorsali ortae, tria strata in hyperpallio petunt: hyperpallium intercalatum, hyperpallium densocellulare, et interstitialem hyperpalii apicalis nucleum, proiectionibus densissimis in duobus stratis ultimis. Efferentes telencephalicorum viae lemnothalamicae elementorum tectum opticum (colliculo superiori simile), nucleum visualem lemnothalamicum, aliasque tractus optici res petunt.

Hyperpallium magnum beneque evolutum esse in accipitrinis, haliaeetinis, strigiformibus, aliisque raptoribus videtur.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quae regio olim hyperstriatum et Wulst appellabatur, sed hyperpallium anno 2002 denuo nominatum est per Avian Brain Nomenclature Consortium.
  2. Butler et Hodos 2005.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Butler, Ann B., et William Hodos. 2005. Comparative Vertebrate Neuroanatomy. John Wiley & Sons. ISBN 0471210056.
Avis Haec stipula ad avem spectat. Amplifica, si potes!