Howard Phillips Lovecraft
Obitus: 15 Martii 1937; Providentia
Patria: Civitates Foederatae Americae
Officium
Consociatio
Familia
Coniunx: Sonia Greene
Memoria
Howardus Phillips Lovecraft (Howard Phillips Lovecraft, Providentiae natus die 20 Augusti 1890, ibidem mortuus die 15 Martii 1937) fuit Americanus tentaminum, fabularum brevium mythistoriarumque scriptor necnon litterarum iudex fuit, qui nunc prodromus (ut ita dicamus) scientiae ficticiae americanae et litterarum horrificarum magister habetur.
Magna pars earum fabularum in periodico Weird Tales (i. e. "Mirae Fabulae") editae sunt.
De vita[recensere | fontem recensere]
Pater in dementium valetudinarium missus est, cum Howardus annos duos natus esset. Mater, quam per vitam totam amavit, Providentiam rediit ut cum familia sua habitaret. Ea quoque post tricesimum annum in asylum insanorum inclusa est; dicitur hoc multum valuisse apud Lovecraft. Puer libros “Noctes Arabicas” et Bullfinchi “The Age of Fable” perlegit. Adulescens mores non solitos secutus est, vestes priscas gerere et fabulas scribere solebat. Multae eius fabularum priores similes erant illis Edgari Allan Poe, quocum Lovecraft saepe comparatur. Multas fabulas breves iam per aliquantos annos ediderat, cum anno 1926 “The Call of Cthulhu” scripsit, creationem suam celeberrimam. Haec fabula fundamentum propositionis Cthulhu effinxit, quae congeriem fabularum coniunctus idem intra provinciam est, et utens multam idem personam locumque. Historia Cthulhu propositionis Maximum Grandaevissimum aut Altissimum pertinet, naturae arcanarum terribilium potestatum. Utrum ab praeterito atroci umbrosoque hominum sunt an plus quam humanos animalia ex caelo, non manifestum est. Imagines, miras sinistrasque, quas hae fabulae in animum proponunt, in mentem veniunt saepissime ubi horrores Lovecraft cogitantur. Multi libri et pelliculae “terroris ex caelo” genus Lovecraft usi sunt, quod iam saeculo novo quibus legit fabulas fabulosas tamquam deum colitur.[1]
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- www.hplovecraft.com H.P. Lovecraft Archivum
- Biographia et operum index apud fictionfantasy
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ L. Sprague De Camp, Lovecraft: A Biography (Novi Eboraci: Doubleday and Co., 1975).