Alexander Ricius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Natalis Alexander Robert (Francogallice Jean-Noël Alexandre Robert, natus Lutetiae die 30 Decembris 1949) est orientalista Francicus et historiae Buddhismi in Iaponia et decessorum Sinicorum peritus. Suum opus praecipue a Tendai et philologia textuum Buddicorum Sino-Iaponiensium tenetur. Interpres est Orsae Nelumbonis, libri ex antiquo textu Sinico in Francogallicum conversi, scripturae Mahayanae maximi momenti. Professor apud Collegium Franciae anno 2011 creatus est, ut sedem philologiae civilizationis Iaponicae[1] habeat. Latine scribit nomine Alexandro Ricio.[2]

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 2001: "Dea oratoria", in Melissa, n° 102, anno 2001, pp. 12-16.
  • 2002: "Odium academicum I ", in Melissa, n° 107, anno 2002, pp. 11-13.
  • 2002: "Odium academicum II ", in Melissa, n° 108, pp. 9-11.
  • 2003: "Orsa cordis", in Melissa, n° 112, pp. 10-13.
  • 2008: "Eremitorium" (Hojoki).
  • 2008: "Somnis Quaeritur Ignota Cadath" (The Dream Quest of Unknown Kadath), scripsit H. P. Lovecraft.
  • 2011: "Orsa Fulguralia" (Vajracchedika sutra).
  • 2013: "Crateris Chilias" (Haicua scifaiku).
  • 2013: "Orsa Quadraginta duorum capitum" (Shijunisho kyo).
  • 2015: "Cur buddica latine?"
  • 2015: "Centenorum Singula" (Hyakunin isshu).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Francogallice Philologie de la civilisation japonaise.
  2. Melissa 112 (2003): 16.