Hortus botanicus Universitatis Mosquensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Syringae collectio in horto botanico Universitatis Mosquensis

Hortus botanicus Universitatis Mosquensis[1] (Russice: Ботанический сад Московского Университета), anno 1785 institutus, est hortus botanicus in Moscua expositus. Universitatis Moscuensis pars est. Plus quam 3000 specierum plantarum nunc in collectione horti sunt.

Historia et partes[recensere | fontem recensere]

Hortus botanicus Universitatis Mosquensis vetus, anno 1785 conditus, ad aedificium vetus Universiatis in Mochovaja via situs erat; anno 1812 tempore Belli Patrii in incendio Moscuae magno periit. Iterum anno 1950 prope aedificium universitatis novum in montibus Passerinis[2] conditus est.

Altera pars horti botanici Universitatis Mosquensis est Hortus apothecarius (Aptekarskij ogorod), anno 1706 conditus et anno 1805 ab Universitate emptus. In strata Pacis[3] situs est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortum botanicum Universitatis Moscuensis spectant.