Horace (Corneille)

E Vicipaedia
Horatiorum sacramentum, Iacobus Ludovicus David pinxit (1784-1785), Museum Lupariense.

Horace est tragoedia Petri Corneille Francici poetae quinque actibus disposita et alexandrinis versibus (dodecasyllabis) scripta ; anno 1640 Parisiis in theatro du Marais in scaenam primum edita est[1]. Argumentum e praeclara Horatiorum et Curiatiorum fabula, a Tito Livio et Dionysio Halicarnassensi narrata, ductum est. In operibus Cornelianis prima tragoedia "Romana" fuit, in quo genere postea diu perstitit : una e quatuor optimis tragoediis vulgo habetur (ceterae sunt Le Cid, Cinna, Polyeucte), etsi soror ab ipso fratre necata non omnibus grata visa est[2].

De argumento[recensere | fontem recensere]

Fabula Liviana quam Petrus Corneille sequitur haec erat : Alba et Roma bellum paene civile (nam Roma a colonis Albanis condita erat) sibi invicem de imperio gerebant. Ne tamen plurimos viros in hoc certamine amitterent, tres bellatores nominat utraque civitas, Roma tres Horatios fratres, Alba itidem tres Curiatios qui pro suis ita dimicarent ut qui vicissent imperium patriae detulerint. Mox duo Horatii in pugna cadunt, tres Curiatii quamquam diverse saucii supersunt. Tum ultimus Horatius fugam simulat atque ita cursu persequentes hostes magnis intervallis dissociat. Tum revertitur atque tres Curiatios singulos vincit et necat. Romam rediens sororem obviam euntem gladio transfigit quia publice sponsum (unum e Curiatiis) defleverat, hostem populi Romani. Ob quod scelus Horatius primo a iudicibus morte damnatus est, postea a populo precibus patris senis donatus et ob insignia merita absolutus, ita tamen ut piacularibus ritibus scelus expiaret. Cetera de suo addidit poeta.

In tragoedia Corneliana vero argumenti summa est dissensio inter honorem et officia patriae debita ex una parte atque amorem et naturales necessitudines ex altera, quod critici Francici dilemme Cornélien (Cornelianum dilemma) nominare solent. In quo muliebres sensus a virilibus vehementer discrepant.

De personis[recensere | fontem recensere]

Praecipuae personae ex historiis antiquis sumptae sunt, aliae (Sabina, Iulia, Valerius, Flavianus, Proculus) a Corneille inventae sunt. Soror Horatii a poeta Camilla appellatur, cui nomen nullum a veteribus auctoribus datur.

Enumeratio[recensere | fontem recensere]

  • TULLE, Romanorum rex.
  • Le vieil HORACE, eques Romanus.
  • HORACE, filius prioris personae.
  • CURIACE, Albanus sponsus Camillae.
  • VALÈRE, eques Romanus, amore Camillae captus.
  • SABINE, uxor Horatii et soror Curiatii.
  • CAMILLE, sponsa Curiatii et soror Horatii.
  • JULIE, matrona Romana, amica Camillae et Sabinae.
  • FLAVIAN, miles Albanus.
  • PROCULE, miles Romanus.

Mores[recensere | fontem recensere]

Senex Horatius exemplar veterum morum Romanorum est, qui tempore Ciceronis et bellorum civilium in litteris ad caelum extollebantur atque desiderabantur. Ille enim nihil pensi habet nisi honorem et virtutem suorum atque patriae commoda. Itaque humanitate carere nonnullis visus est, ut in illa celeberrima altercatione de ultimo filio habita, ceteris duobus iam occisis :

JULIE Que vouliez-vous qu'il fît contre trois ?
LE VIEIL HORACE Qu'il mourût,[3]

Nonnumquam tamen senectute aliquatenus mitigatus miseratione adficitur cum in mentem ei veniunt morituri adulescentes :

Loin de blâmer les pleurs que je vous vois répandre,
Je crois faire beaucoup de m'en pouvoir défendre,[4]

Aliquanto durior est filius eius Horatius adulescens qui in adfinibus et amicis pro patria necandis velut culmen gloriae videt, quo non quaelibet virtus ascendere potest. Contra Curiatius humanior est qui officia patriae debita non recusat quidem sed vitae beatae amissae atque naturae vinculorum ruptorum dolore adficitur. Quae utriusque personae dissimilitudo optime in hac altercatione ostenditur, quam Voltaire multum admirabatur[5]:

(HORACE) : Albe vous a nommé, je ne vous connais plus.
CURIACE : Je vous connais encore, et c'est ce qui me tue ;[6]

Camilla econtra muliebrem impotentiam praebet nec quicquam pensi in vita habet nisi amorem et vitam beatam. Itaque, sponso occiso, cupidinem imperii Romanorum vehementer increpat atque patriae coram fratre victore maledicit, qui eam ira commotus necat. Frater et soror eodem furore incitari videntur, in quo Corneille cum traditione antiqua discordat, scilicet ne Horatius merum monstrum esse a spectatoribus iudicaretur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Et anno 1641 prelo mandata.
  2. De quo Corneille ipse nos certiores fecit in suo Examen quod editioni anni 1660 praeposuit.
  3. Versus 1021 : 'Quid contra tres facere potuit ? - Mori.'
  4. Versus 951-952 : 'Tantum absum a reprehensione lacrimarum vestrarum/ Ut magnam rem efficere mihi videar cum meas reprimo'.
  5. Commentaire sur Corneille, 1764.
  6. Versus 502-503 : 'Alba te nominavit ; nihil iam mihi cum te./ Etiamnunc mihi aliquid cum te, ideoque morior.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]