Holger Drachmann

E Vicipaedia
Holger Drachmann,, pictor et scriptor Danicus, anno 1888

Holger Henrik Herholdt Drachmann (natus die 9 Octobris 1846 Hafniae, mortuus die 14 Ianuarii 1908 Hornbæk, Selandia) pictor et scriptor Danicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sepulcrum

Holger, filius medici maritimi, Hafniae artibus studuit et pictor factus est. Aetate annorum XIX consuetudinem contraxit cum Carolo Bloch modo in patriam reverso. Tamen mox artem neglexit ut se rebus diurnariis dicaret. Itinera Europaea et mora in Anglia socialis miseriam ante eius oculos clare posuerunt.

Post reditum Hafniensem aehaesit turbae poetarum circa Georgium Brandes congregatae: ibi gratissimus et Commune Parisiorum anni 1871 laudabat et de Daniae angustiis spiritalibus plangebat.

In lyrcis posterioribus mare tamquam symbolum sollicitudinis, libertatis, fortitudinis ab eo cantatum est. In historiunculis autem realismo plenis piscatorum vitam praesertim descripsit. Optime videtur in creationibus eius error multorum burgensium Danicorum, qui incerti inter modum burgensem et liberalem titubabant. Et in Drachmann ideae democraticae magis magisque in nimium patriae amorem transierunt. Critica de societate burgensi moritura saepe in operibus sentiri potest.

Anno 1902 Skagen in Iutlandiam septentrionalem commigravit negotium pingendi sibi renovaturus. Eius domus anno 1911 in museum publicum (Drachmanns Hus) mutatum est. Stipendia ex 1917 (Drachmannlegatet) distribuuntur.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Vølund Smed (1894)
  • Unge Viser (1892)
  • Forskrevet (1890)
  • Sangenes Bog (1889)
  • Midsommervisen - Vi elsker vort land (1885)
  • I Storm og Stille (1875)
  • Med Kul og Kridt (1872)
  • Ranker og Roser (1879)
  • Tannhäuser (1877)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paul V. Rubow: Holger Drachmann. Munksgaard, Hafniae 1.1940 – 3.1950.
  • Johannes Ursin: Bibliografi over litteraturen om Holger Drachmann. Roskild & Bagger, Hafniae 1959.
  • Johannes Ursin: Holger Drachmann. Roskild & Bagger, Hafniae 1953.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Holger Drachmann spectant.