Hissein Brahim Taha

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hissein Brahim Taha
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Novembris 1951; Abéché
Patria: Tzadia

Officium

Officium: Legatus
Munus: Legatus, Minister rerum externarum

Hissein Brahim Taha (Abéché in urbe natus die 1 Novembris 1951) est politicus Tzadiensis.

A lyceo nationali in urbe natali absolutus, Hissein Brahim Taha Parisiis eruditus est apud Institutum Nationale Linguarum Orientalium. In patriam reditus apud ministerium rerum externarum operam dedit ab anno 1979 usque in 1991. Deinde consiliarius fuit iuxta legationem Tzadiensem Riyadh in urbe, mox ab anno 2001 legatus patriae apud Taipeiam, recentius ab anno 2007 legatus plenipotentiarius iuxta regimen Francicum. Ibi decem annos merebat, legatorum Africanorum omnium Lutetiae degentium senior. Die 5 Februarii 2017, ad Ndjamena revocatus, minister a rebus externis factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]