Chérif Mahamat Zene

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Chérif Mahamat Zene
Res apud Vicidata repertae:
Chérif Mahamat Zene: imago
Nativitas: 1964; Tzadia
Patria: Tzadia

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs, Minister of Foreign Affairs
Munus: legatus, politicus

Chérif Mahamat Zene (Moussoro in urbe natus anno 1964) est legatus et politicus Tzadiae.

Alumnus est universitatis Kioviensis ubi iuribus studuit. Ab anno 1993 iuxta ministerium a rebus externis Tzadiense operam dat. Fuit professor adiutor facultatis iurum et oeconomiae in universitate Ndjamenaënsi ab anno 1998 usque in 2004. Legatus patriae apud Aethiopiam Neanthopoli ab anno 2007, deinde apud Nationes Unitas ab anno 2013 meruit. Die 24 Decembris 2017 minister a rebus externis Tzadiensis factus est, antecessore Hissein Brahim Taha.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]