Hirudo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Leech-china.JPG
Hirudo

Classis : Clitellata 
Subclassis : Hirudinea 
Lamarck, 1818
   

Hirudo (-inis, f.) vel sanguisuga,[1] est unum ex quingentis fere animalium generibus classis Clitellatorum, sive marinis sive terrestribus, quae sanguine vescuntur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Corpus hirudinis est productum; non habet setas, pedes, crines. Hirudines quaedam aquatiles, ut se ferant, volutatione corporis natant; quaedam autem terrestres serpunt cucurbitis anticis ulterioribusque, quas in extremis corporibus habent.

Habitatio[recensere | fontem recensere]

Sive marinae sive terrestres, plerumque hospitio utuntur animantium vertebratorum, quorum sanguinem sorbeant.

In arte medicinali[recensere | fontem recensere]

Hirudo medicinalis a medicis per saecula ad missionem sanguinis et ad varios dolores levandos adhibetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De his nominibus legimus in Plinii Naturalis historiae 8.29: "cruciatum in potu maximum [sc. elephanti] sentiunt hausta hirudine, quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto."