Latinitas bona

Hilaria Clinton

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Hilaria Clinton
Res apud Vicidata repertae:
Hilaria Clinton: imago
Hilaria Clinton: subscriptio
Nativitas: 26 Octobris 1947; Sicagum
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Hillary Diane Rodham
Hilaria Clinton praemium Aedis Chathamensis Londinii anno 2013 accipit
Chelsea Clinton (ad sinistram partem) genitoresque Gulielmus et Hilaria Clinton die 20 Ianuarii 1997 picti

Hilaria Diana Rodham Clinton, vulgo plene Hillary Diane Rodham Clinton (nata Sicagi die 26 Octobris 1947), alumna Collegii Wellesleiani et Scholae Iurum Yalensis, fuit Prima Domina CFA ab anno 1993 usque ad 2001, uxor Guilielmi Clinton, praesidis quadragesimi secundi. Ab anno 2001, senatrix fuit Factionis Democraticae Neo-Eboracensis.

Die 20 Ianuarii 2007, Hilaria Clinton se Factionis Democraticae candidatam est professa populum ambituram, ut praesidis Civitatum Foederatarum munus anno 2008 consecuta in Domo Alba residere possit, sed a Baraco Hussein Obama profligata est, qui die 1 Decembris 2008 eam fore secretariam reipublicae suae administrationis nuntiavit.

Vicesima quinta inter feminas potentissimas orbis terrarum anno 2007 in actis hebdomadariis Forbes numerata est.

Die 12 Aprilis 2015 Hilaria Clinton nuntiat se candidatam Civitatum Foederatarum Americae praesidis in electionibus anni 2016 fore.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hilariam Clinton spectant.
  • Vita apud historiographi officinam
Coat of arms of the United States.svg
Secretarius civicus (a rebus externis): Hilaria Clinton (2009–2013) • Ioannes Kerry (2013–)
Notarius generalis (iustitia): Ericus Holder (2009–2015) • Loretta Lynch (2015–)
Aerarium: Timotheus Geithner (2009–2013) • Iacobus Lew (2013–) • Agricultura: Thomas Vilsack (2009–) • Commeatus: Ray LaHood (2009–2013) • Antonius Foxx (2013–) • Commercium: Gary Locke (2009–2011) • Ioannes Bryson (2011–2012) • Penny Pritzker (2013–) • Energia: Stephanus Chu (2009–2013) • Ernestus Moniz (2013–) • Eruditio: Arne Duncan (2009–2015) • Ioannes King (2016–) • Habitatio: Ioannes Donovan (2009–2014) • Iulianus Castro (2014–) • Labor: Hilda Solis (2009–2013) • Thomas Perez (2013–) • Munitio: Robertus Gates (2009–2011) • Leo Panetta (2011–2013) • Carolus Hagel (2013–2015) • Ashton Carter (2015–) • Res internae: Kenethus Salazar (2009–2013) • Sally Jewell (2013–) • Res veteranorum: Ericus Shinseki (2009–2014) • Robertus McDonald (2014–) • Securitas patriae: Ioanna Napolitano (2009–2013) • Jeh Johnson (2013–) • Valetudo: Catharina Sebelius (2009–2014) • Sylvia Mathews Burwell (2014–)
Secretarii status et rerum externarum Civitatum Foederatarum