Hieronymus Walcott

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hieronymus Walcott, praenominibus vulgaribus Jerome Xavier (die 2 Aprilis 1957 natus) est chirurgus et politicus Barbadensis.

Alumnus universitatis Indiarum Occidentalium, socius collegii regii chirurgorum Edinensis. Conscriptus est parlamento Barbadensi ab anno 2003 ad 2008, sed senator Barbadensis ante annum 2003 et post 2013 meruit. Minister a valetudine factus est, primo ministro Owen Arthur. Die 27 Maii 2018 minister a rebus externis promotus est, primo ministro Mia Mottley.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Jerome Walcott" apud Caribbean Elections (fons principalis huius commentarii)
Ministri rerum externarum Barbadenses