Hierocaesarea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Hierocaesarea (discretiva)

Кызыл
Город Кызыл с Хем-Белдири.jpg
Vexillum Hierocaesareae Insigne Hierocaesareae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Kyzyl

Res politicae
Natio Tuva
Condita 1914
Res geographicae
Area
 - tota


97,41 km²

Numerus incolarum 2018 116 983
Coordinata 51° 42′ 00″ Sept., 94° 22′ 00″ Ort.
Altitudo 630 m
Situs interretialis: http://mkyzyl.ru/

Hierocaesarea[1] (Russice et Tuvinice Кызыл, Kyzyl[2]) urbs est Russiae, Rei publicae Tuvae metropolis. Ienisea Maior (in lingua Tuvensi Bij-Chem) et Ienisea Minor (Kaa-Chem) in urbe confluunt, quod initium Ieniseae fluminis habetur. Incolas 116 983 habet anno 2018.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1914, cum rogatu ducum suorum Tuva sub protectionem Imperii Russici accepta esset, Hierocaesarea (Russice Белоцарск, Belocarsk) condita est. Anno 1917 Hierocaesarea paene tota combusta est. Post res novas Octobres anno 1918 Chem-Beldyr (scilicet Latine Confluvium), anno 1926 Kyzyl (Rubra) renominata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 494. De nomine priore Белоцарск, i.e. Tzaris Candidi (urbs), ubi candidus pro sacer dictum est.
  2. Scilicet Latine (Urbs) Rubra.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 51°43′0″N 94°27′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hierocaesaream spectant.