Hey Jude

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Hey Jude" ('Ohe, Iudas') est carmen gregis rock The Beatles, a Paulo McCartney scriptum et Lennon–McCartney ascriptum. McCartney hoc carmen sentimentale scripsit ad Iulianum Lennon, Ioannis filium, consolandum, inter divortium eius parentium. "Hey Jude" versibus et interludio ("ponte") incipit, McCartney canente et in clavile ludente; deinde alia instrumenta adduntur. Post quartum versum, carmen mutatur in conclusionem deminuentem, quae plus quam quattuor minutas durat.

"Hey Jude", primum carmen singulare ex societate Beatles Apple Records, mense Augusto 1968 in lucem editum est. Plus quam septem minutas longa, longissimum carmen singulare fuit quod primum locum in indicibus Britannicis attingeret. In Civitatibus Foederatis quoque in primo loco mansit novem hebdomades, tempus longissimum omnium carminum Beatles. Itaque suo tempore aequavit tempus longissimum omnium carminum in tabulis Americanis inscriptis. Fere octo milliones copiae carminis venditae sunt. "Hey Jude" saepe in indicibus optimis et maximis carminibus comprehenditur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]