Latinitas nondum censa

Heron Antiochenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Heron Antiochenus († circiter anno 127) successor Ignatii Antiocheni et ita tertius episcopus Patriarchatus Antiocheni dicitur. Secundum traditionem Heron post martyrium Ignatii huius episcopatum accepit et viginti annos gessit.

Pauca de Herone nota est: In corpore epistularum adulterinarum Ignatianarum (Theodisce Pseudo-Ignatianen, versio longior saeculi 4 exeuntis Epistularum Ignatianarum) epistula Ignatii ad Heronem tradita est. In hac epistula Heronis accipiens non episcopus sed diaconus vocatur. Forsan notio diaconi in fama Antiochena nisa est.

In parte post scriptum epistulae adulterinae ad Mariam a Kassoboli etiam de quodam sancto Herone scribitur.

Postremo laus contributa est Heroni, quae adhaesa est in veteribus versionibus Latinis epistularum adulterinarum et praeterea Coptice servata est, Laus Heronis. Festum Heronis est dies 17 Octobris.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Felix Albrecht, "HERON von Antiochien" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 32 (Nordhausen, 2011. ISBN 978-3-88309-615-5) , columnae 679–680 (Theodisce)