Hermogenes Tarsius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hermogenes Tarsius, De ideis (Peri ideon). Codex anno 1226 manu scriptus in Biblioteca Apostolica Vaticana receptus, sive Vaticanus graecus 103, fol. 179r.

Hermogenes Tarsius (Graece Ἑρμογένης ὁ Ταρσεύς) fuit artis oratoriae praeceptor Graecus, qui saeculo secundo floruit, Marco Aurelio regnante. Philostratus[1] eum iam quindecim annos natus inclutissimam adeptum famam ab ipso imperatore Hadriano admiratum esse tradidit. Fertur autem ingenium eius barba resecta sponte excidisse. Nonnulla etsi plura de vita eius a scriptoribus posterioribus litteris sunt mandata tamen nihil certi praeter quod apud Philostratum invenimus referunt.

Iuveni etiam aetate nonnullos tractatus de arte oratoria confect, quibus posteritas frequenter est nixa. Nostris autem temporibus tres tantum tractatus supersunt: περὶ τῶν στάσεων (de statuum dicendi doctrina), περὶ εὑρέσεως (de inventione) et περὶ ἰδεῶν (de genere dicendi).

Horum usus cum primum apud Neoplatonicos in usum venisset exeunte quinto saeculo ubique inclaruisse videtur. Recentiorum oratorum permulti scholia eius in opera confecerunt, sicut Sopatros, Syrianus, Georgius Monos, Marcellinus. Denique media aetate Hermogenis opera e tribus in unum digesta sunt, cui nomen τέχνη ῥητορική impositum est.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • Hugo Rabe: Hermogenis Opera. Lipsiae 1913.
  • Ulrich Lempp: Stil-Lehre. Bibliothek der griechischen Literatur Bd. 73. Anton Hiersemann Verlag, Stuttgart 2012, ISBN 978-3-7772-1215-9.
  • Michel Patillon: Hermogène. L'art rhétorique. Lutetiae 1997.
  • Cecil W. Wooten: Hermogenes' on types of style. Chapel Hill 1987
  • Malcolm Heath: Hermogenes On issues: strategies of argument in later Greek rhetoric. Oxoniae 1995.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Krystyna Stebnicka: Hermogenes. In: Paweł Janiszewski, Krystyna Stebnicka, Elżbieta Szabat: Prosopography of Greek Rhetors and Sophists of the Roman Empire. Oxford University Press, Oxford 2015, ISBN 978-0-19-871340-1, S. 165 s.

Indagationes

  • Annabel Patterson: Hermogenes and the Renaissance: seven ideas of style. Princeton 1970
  • George A. Kennedy: Invention and method: two rhetorical treatises from the Hermogenic corpus (= Writings from the Greco-Roman world 15). Leiden 2005
  • Mikael Johansson: Libanius' Declamations 9 and 10 (= Studia Graeca et Latina Gothoburgensia 67). Göteborg 2006

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)Deutschen Nationalbibliothek

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Philostratus, Vitae Sophistarum 2,250.