Henricus Fried

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fried ad dexteram, anno 1981

Henricus / Erich FRIED (natus die 6 Maii 1921 Vindobonae, mortuus die 22 Novembris 1988 Aquis Aureliis) fuit Austriacus poeta et interpres.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iudaeorum parentum filius fugit anno 1938 Londinium patre a vigilibus publicis secretis perempto. Ibi totam vitam manebat. Anno 1944 in lucem protulit primum poeseos volumen praetitulatum Deutschland. Sequebatur Österreich (1945). Inter annos 1952-1968 Theodiscae sectioni stationis radiophonicae Anglicae BBC operans erat. Illo tempore edi curavit libros Gedichte (1958), Reich der Steine (1963) et Warngedichte (1964). Bellum Indosinense II fecit Henricum Fried criticum temporum et civitatum. Haec mutatio videtur in volumine und Vietnam und (1966), cui additae sunt collectiones Die Freiheit, den Mund aufzumachen (1972), Höre, Israel! (1974, amplificatum anno 1983), Gegengift (1974), sed etiam Liebesgedichte (1979).

Opera posteriora eius ecce: Wächst das Rettende auch (1986), Am Rand unserer Lebenszeit (1987) et Vorübungen für Wunder (1987). Fabulae praesentantur per Kinder und Narren (1965) et Fast alles Mögliche (1975). Insuper mythistoria titulo Der Soldat und das Mädchen (1960) exarata est.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Apud Gedichte Fried invenit genus suum proprium (anno 1958), liberis versibus et facillimus strophis ideas praesentans. Excellit etiam inclinatio eius ad ludos sonorum verborumque. Opere und Vietnam und anni 1966 Fried ubique notissimus factus est, sed aequaliter per Liebesgedichte. Tamquam interpres operam navabat in convertendis operibus horum auctorum: Dylan Thomas, T. S. Eliot, Graham Greene, Shakespeare. Fortitudo versuum ei conversorum oppido contraria est simplicitati proprium poematum simplicium.

Anno 1986 Fried recepit praemium Carl-von-Ossietzky ab Associatione internationali de iuribus hominum, anno 1987 praemium Georgio Büchner dicatum.

Fons[recensere | fontem recensere]

"Fried, Erich", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erich Fried spectant.