Henricus Barbusse

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Henricus Barbusse (natus die 17 Maii 1873 Asnières-sur-Seine, mortuus die 30 Augusti 1935 Moscuae) vir publicus et scriptor Francicus erat

Henricus Barbusse

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Monumentum in Goussainville, et pro Barbusse, pacis apostolo, et pro Repugnatione Francica
Revolutionarii e Macedonia Henrico Barbusse gratias agunt, 1932

Origo et eruditio[recensere | fontem recensere]

Barbusse ex familia protestantica e Cevenna orta (e regione Alesti) venit. Iam in adulescentia ingenium litterarium se manifestavit et anthologia prima Pleureuses anno 1895 edita est. Litteris Francogallicis studens in ministerio rerum internarum responsalis instrumentorum communicationis socialis creatus est. Paulo post gener Catulli Mendès factus est. Anno autem 1902 dimissionem petens usque annum 1904 in domo editoria et in re diurnaria operam dabat, e.g. pro foliis Le Banquet et Petit Parisien. Tunc pro pacifismo laborabat. Anno autem 1908 mythistoria prima erotica edita est cum titulo L'enfer.

Barbusse, qui se a Marte educatum esse dixit, usque mensem Augustum 1916 stipendia merebat, menses undecim in aciebus. Quamvis olim voluntarius fuisset, magis magisque pacis momento favebat. Anno 1917 una cum Paulo Vaillant-Courier et aliis moderabatur Consociationem republicanam veteranorum (Association Républicaine des Anciens Combattants, ARAC) et edidit folia socialismo prona cum titulo Le monde bellum atque belli causas debellatum. Insuper anno 1919 una cum Romano Rolland Motum Claritatis (Clarté) condidit ubi intellectuals democratici se congregaverant. Postea advenerunt Georgius Duhamel, Anatolius France, Iulius Romains et Henricus Mann.

Cursus honorum litterariorum[recensere | fontem recensere]

Notus factus est anno 1916, quando diarium belli editum est in plus quam sexaginta linguas conversum. Eodem anno Praemio Goncourt honoratum est. Id opus praecurrebat operibus Ludovici Renn (Krieg) sive Erici Maria Remarque (Im Westen nichts Neues).

Homo politicus intellectualis[recensere | fontem recensere]

Ex anno 1919 Barbus a collegis vitabatur adversariis Andrea Gide et viris Actionis Francicae. Anno 1923 socius factionis communisticae factus in carmine praetitulato Jésus (1927) Salvatorem communismi fundatorem esse declaravit. E paeninsula Balcanica reversus documentariam narrationem Les Bourreaux edidit de atrocitatibus ibi commissis. Opere Connais-tu Thaelmann? anno 1934 pro Ernesto Thälmann in carcerem Germanicum misso pugnabat.

Biographia Iosephus Stalin, quae a Maximo Gor'kij exspectata erat, nomine Henrici Barbusse edita est; revera autem auctor Alfredus Kurella fuit. Anno 1937 in indice librorum prohibitorum posita est erroribus inventis.[1] Periodicum "Monde" a sodalibus et factionis communisticae praepositis suspectum erat in contrarevolutionarias notiones.

Mors[recensere | fontem recensere]

Valde infirmus praeter Ioannem Petersen in Congressu scriptorum internationalis anno 1935 Lutetiae celebrato orationes habuit de cultura defendenda. Moscuae in itinere Sovietica mortuus est. Kalendis Februariis 1933 Academici Sovietici eum honoris caussa ad academiam cooptaverunt.[2]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • L'enfer (Bibliothèque Albin Michel; 52). Michel, Lutetiae 1991, ISBN 2-226-05617-3 (prima editio: Lutetiae 1908).
  • Le feu. Journal d'une escouade, roman. Flammarion, Lutetiae 1988, ISBN 2-253-04741-4 (prima editio: Lutetiae 1916).
  • Les enchaînements. Flammarion, Lutetiae 1925 (2 volumina).
  • Connais-tu Thaelmann? Comité pour la libération de Thaelmann et des antifascists allemands emprisonnés, Lutetiae 1934.
  • Staline. Une monde nouveau vu à travers un homme. L'harmattan, Paris 2006, ISBN 2-296-01259-0 (prima editio: Lutetiae 1925).
  • Les suppliants. Bibliothèque-Charpentier, Lutetiae 1903.
  • Lettres à sa femme. 1914–1917. Buchet-Chastel, Paris 2006, ISBN 2-283-02238-X (prima editio: Lutetiae 1936).
  • Faits divers. Flammarion, Lutetiae 1928.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jan C. Behrends: Die erfundene Freundschaft. Propaganda für die Sowjetunion in Polen und in der DDR, Böhlau, Agrippinae 2006, p. 51-52, ISBN 3-412-23005-7; Annette Kabanov: Olga Michajlovna Frejdenberg (1890–1955). Eine sowjetische Wissenschaftlerin zwischen Kanon und Freiheit, Harrassowitz, Aquis Mattiacis 2002 ISBN 3-447-04607-4, p. 81.
  2. Elenchus membrorum peregrinorum ex anno 1724

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jacques Duclos: Barbusse. Ed. Sociales, Lutetiae 1946
  • Pierre Michel: Octave Mirbeau, Henri Barbusse et l'enfer. (PDF)
  • Horst F. Müller: Studien und Miszellen zu Henri Barbusse und seiner Rezeption in Deutschland, Peter Lang, Frankfurt 2010, ISBN 978-3-631-59887-0
  • Horst F. Müller: Henri Barbusse: 1873–1935; Bio-Bibliographie; Die Werke von und über Barbusse mit besonderer Berücksichtigung der Rezeption in Deutschland, VDG, Vimariae 2003, Umfang: XXXIV; ISBN 3-89739-323-9
  • Olaf Müller: Der unmögliche Roman. Antikriegsliteratur in Frankreich, Stroemfeld, Basileae 2006, ISBN 3-86109-175-5
  • Leo Spitzer: Studien zu Henri Barbusse, Cohen, Bonnae 1920
  • Annette Vidal: Henri Barbusse, Soldat des Friedens, Verl. Volk und Welt, Berolini 1955

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Barbusse spectant.