Henning Scherf

E Vicipaedia
Wikidata Henning Scherf
Res apud Vicidata repertae:
Henning Scherf: imago
Nativitas: 31 Octobris 1938; Brema
Patria: Germania

Officium

Officium: Member of the Bürgerschaft of Bremen, mayor of Bremen
Munus: politicus, Causidicus

Memoria

Laurae: Ordo contra gravitatem bestialem, Marie Juchacz Plaque

Henning Scherf (natus 31 Octobris 1938 Bremae) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Scherf post scholam finitam ab anno 1958 Friburgi Brisgoviae et Berolini socielogiae et iurisprudentiae studebat. Anno 1968 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum iurisconsultus Bremae laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1963 Scherf sodalis SPD est, annis 1972 - 1978 praeses eius factionis Bremensis fuit. Ab anno 1971 erat legatus senatus terrae Urbis Hanseaticae Bremae. Anno 1979 senator iuventutis atque socialium rerum a Ioanne Koschnick magister civium faczus est, anno 1985 vicarius magister civium Bremensis fieret, quem magistratum ad annum 1991 gessit. Anno 1990 senator institutionis scientiaeque creatus est. Anno 1995 denique post recessum praedecessoris Nicolai Wedemeier (SPD) novus magister civium Urbis Hanseaticae Bremae electus est. Mansit in eo officio ad 8 Novembris 2005, cum Jens Böhrnsen successor eius creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Deutsche Biographie