Ricardus Duckwitz

E Vicipaedia
Wikidata Ricardus Duckwitz
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Iunii 1886; Brema
Obitus: 30 Novembris 1972; Brema
Patria: Germania

Ricardus (Richard) Duckwitz (natus 28 Iunii 1886 Bremae, ibidem mortuus 30 Novembris 1972) vir publicus Theodiscus et sodalis factionum DDP, NSDAP et post secundum bellum mundanum aliarum fuit.

Familia, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater Ricardi Arnoldus Duckwitz magister civium Bremae erat. Ipse post scholam finitam Heidelbergae, Monachii, Marburgi iurisprudentiae studebat et doctor promotus est. Initio primi belli mundani pugnis miles interfuit. Deinde Syndicus Senatus Bremae erat et anno 1927 consiliarius Bremensis factus est. Uxorem duxit atque duos liberos habuit.

Officia publica[recensere | fontem recensere]

Monumentum Familiae in caemeterio Bremensi

Duckwitz, qui anno 1919/1920 sodalis DDP fuerat, anno 1933, postquam nazistae rerum potiti Bremam expugnaverunt, ad NSDAP accessit. Qui eum anno 1934 senator Aerarii Publici fecerunt. Die 1 Iulii 1944, post mortem successoris Ioannis Henrici Böhmcker magister civium in tempus factus est. Die 27 Aprilis 1945, cum Britannorum copiae urbem expugnavissent, Duckwitz, qui contra defendendam urbem nisus erat, e magistratu expulsus est. Ab anno 1951 Duckwitz legatus Factionis Theodiscae (DP), ab anno 1961 Factionis Unitae Germaniae erat. Quam anno 1962 reliquit et ad CDU accessit. Anno 1972 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie