Heleonora (regina Portugalliae et Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Heleonora (regina Portugalliae et Franciae)
Res apud Vicidata repertae:
Heleonora (regina Portugalliae et Franciae): imago
Nativitas: 15 Novembris 1498; Lovanium
Obitus: 25 Februarii 1558; Caesarobriga

Consociatio

Religio: Ecclesia Catholica Romana

Familia

Genitores: Philippus I; Ioanna
Coniunx: Franciscus I, Q191231
Proles: Q2308890
Familia: Domus Habsburgensis

Memoria

Sepultura: Q3893448
Alienora ab Iusto van Cleve picta (circa 1530).

Heleonora [1][2][3] vel Alienora, nata Lovanii die 15 Novembris 1498 et mortua Caesarobrigae die 18 Februarii 1558, fuit regina Lusitaniae, ut uxor regis Emmanuelis I cui anno 1519 nupsit, et regina Franciae, ut uxor regis Francisci I cui anno 1530 nupsit.

Filia Philippi Formosi domini Nederlandiae et Ioannae Insanae‎ reginae Castellae, archiducissa Austriae et infanta Hispaniarum erat. Ab anno 1506, Philippo mortuo, Alienora et sorores Isabella et Maria et frater Carolus in Nederlandia habitaverunt, ubi Margarita soror Philippi gubernabat.

Emmanuel ex ea genuit filium Carolum, qui adhuc infans obiit, et filiam Mariam. Alienora non vidit Mariam ab anno 1530 usque ad annum 1558. Maria numquam nupsit et Alienora hodie posteri non habet.

Alienora et Maria regina Hungariae bonae amicae fuerunt. Anno 1556, Alienora, Maria et Carolus in Castellam ierunt ubi mortui sunt anno 1558. In monasterio Sancti Laurentii Scorialensis sepulta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]