Heimito de Doderer
Franciscus Carolus Heimito Eques de (Theod. Franz Carl Heimito Ritter von) Doderer (natus die 5 Septembris 1896 in Hadersdorf-Weidlingau nunc ad Vindobonam pertinente, mortuus die 23 Decembris 1966 Vindobonae) scriptor Austriacus fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Doderer e gente nobili Austriaca ortus est, pater eius architectus fuit. Ipse bis uxorem duxit neque autem liberos habuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Postquam scholam absolvit, Doderer studium iurisprudentiae apud Universitatem Vindobonensem coepit, sed iam a mense Aprili 1915 miles voluntarius primo bello mundano interfuit. Anno 1916 in Russia captivus belli factus et in Sibiriam translatus est. Non ante annum 1920 Doderer in patriam revenire potuit. Iterum studebat, nunc historiam et psychologiam. Hoc tempore et prima scripta composuit - carmina et articula diurnalium -, et Augustam Hasterlik amicam e familia Iudaica cognovit, quam anno 1930 in matrimonium duxit, numquam autem domicilium commune habitaverunt. Iam anno 1925 doctor historiae promotus erat. Anno 1932 uxorem reliquit, quam sermonibus antiiudaicis offendebat. Post coniunctionem Austriae cum Imperio Germanico (vulgo "Anschluß" nominatam), 1939 divortium cum ea fecit, quae autem in Americam a Nazistis fugere potuit. Anno 1933 Doderer ad factionem NSDAP Austriacam accessit, ab anno 1936 Dachani vixit. Mox a factione Nazista se recessit, qua quasi continuata motione adductus rursus ad catholicismum se convertit. Anno 1940 miles in exercitum Germanicum conscriptus propter valetudinem pugnare coactus non est. Anno 1945 in Oslo captivus belli factus est, mense Ianuario 1946 in patriam Vindobonam reverti potuit. Anno 1948 - noniam scriptor clarus fuit - tirocinium bibliothecari coepit. Anno 1952, nunc feliciter mythistorias scripserat et vendebat, Mariam Emmam Thoma in matrimonium duxit. Anno 1956 in Vindobonae regionem urbanam IX Alsergrund sedes movit, ubi 1966 mortuus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Heimitonem de Doderer spectant. |