Heidrun Bluhm

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Heidrun Bluhm
Res apud Vicidata repertae:
Heidrun Bluhm: imago
Nativitas: 18 Ianuarii 1958; Suerinum
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Nomen nativum: Heidrun Samow

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Sinistra

Familia

Proles: unknown value, unknown value
Heidrun Blum

Heidrun Bluhm (nata die 18 Ianuarii 1958 Suerini) rerum politicarum perita Germanica factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Bluhm, postquam scholam finivit, tirocinium delineatricis aedificiorum fecit. Deinde studium Marxismi-Leninismi absolvit et annis 1981 - 1990 magister scientiae rei publicae fuit. Anno 1991/92 Hamburgi architecturae internae studebat. Tum officium architecturae internae possidebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bluhm ab anno 1977 sodalis factionis SED erat, deinde post Germaniam iterum coniunctam Factionis Democratici Socialismi et ab anno 2007 Sinistrae. Annis 1995 - 1999 praeses consilii urbis Suerini, annis 2002 - 2005 magister civium vicaria urbis patriae erat. Tum primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est et ad hunc diem manet. Anno 2012 praeses factionis suae in Megapoli et Pomerania Citeriore est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Heidrun Bluhm spectant.