Roman numeral 10000 CC DD.svg

Henricus S. Truman

E Vicipaedia
(Redirectum de Harry S. Truman)
Jump to navigation Jump to search
Henricus S. Truman
Harry S. Truman
Henricus S. Truman
33° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1945-1953
Antecessus a Franklinus D. Roosevelt
Secutus a Dwight D. Eisenhower
Natus 8 Maii 1884
Lamar, Missuria
Obiit 26 Decembris 1972
Cansianopolis, Missuria
Praeses vicarius nullus (1945-1949)
Alben Gulielmus Barkley (1949-1953)
Factio democratus
Uxor Elizabeth Virginia Wallace Truman
Ars negotiator/agricola
Religio Baptismus

Henricus S. Truman (18841972) fuit breviter, Franklino D. Roosevelt praesidente, Praeses vicarius et postea, Roosevelt mortuo, tricesimus sextus Praesidens Civitatum Foederatarum Americae. Ultimus fuit praesidentium qui academiam non frequentaverant.

Vita[recensere | fontem recensere]

Harrius S. Truman Lamar in oppido Missuriae die 8 Maii 1884 natus est. Annis 1917 et 18, voluntarius in primo bello mundano militabat.

Truman praesidem Franklinum Roosevelt anno 1945 secutus est. Vicarius Praesidentis fuit a die 20 Ianuarii 1945 usque ad diem 12 Aprilis 1945, et praesidebat ipse a fine belli mundani II. Imperavit copiae aeriae ut contra Hirosimam et Nagasacium bomba atomica uterentur.? Die 12 Martii 1947 pronuntiavit Americam cunctis nationibus liberis adfuturam, si communismo resistere vellent. Usque ad initium Belli Frigidi praesidens fuit, et Thomas E. Dewey aemulum anno 1948 superavit. Die 31 Ianuarii 1950 iussit bombam hydrogenicam construi.

Obiit Kansanopoli die 26 Decembris 1972.

Consilium Marshall[recensere | fontem recensere]

Subscriptio Henrici Truman

Anno 1947, Scriba Civitatis Georgius Marshall, creavit Consilium Marshall quo donaretur pecunia nationibus Europae ut Communismus averteretur. Id maius consilium Trumanis contra communismum fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robert H. Ferrell, Harry S. Truman: a life. Columbia Missouriae: University of Missouri Press, 1994. ISBN 0-8262-0953-X

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum S. Truman spectant.
  • Biographia officialis Domus Albae (Anglice)