Hanno Navigator

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hanno Navigator fuit explorator Carthaginiensis qui, cum classe et multis militibus colonis profectus, ad litus Atlanticum in Maroco septem urbes Carthaginienses pluribus hominibus constituit seu condidit et oras Africanas exteriores, ut videtur, penitus usque ad Sinum Guineensem exploravit. Fortasse c. annum 570 a.C.n. vixit, quamquam nonnulli scholastici classici dicunt non posse accuratius annos vitae eius quam in spatio 633-530 a.C.n. definiri.

Hanno Navigator appellatus est ut liceret discernere inter eum et Hannonem Magnum, qui postea Carthaginiensis dux praeclarior fuit. Hanno Navigator, ut dicitur, eas rationes de itinere tabulae inscripsit, quam reditu eius Carthaginem perfecto in templo Ba'alis Hammonis (quem Graeci scriptores Cronum vocant) suspendit.