Latinitas nondum censa
Coordinata: 38°13′27″N 41°14′30″E / 38.22417°N 41.24167°E / 38.22417; 41.24167

Hallan Çemi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hallan Çemi (Turcia austro-orientalis physicalis )
Hallan Çemi
Hallan Çemi
Situs in Turcia

Hallan Çemi est locus archaeologicus a Batman Turciae fere 50 chm. ad septentrionem versus distans, denuo sub aquis molis Batman inundatus. Ibi annis 1991-1994 reperta sunt vestigia habitationis hominum Neolithicorum aevi aceramici ab anni fere 10 200 ad 9 200 a.C.n. frequentatae.

Ligna Fraxinus, Quercus, Prunus, Pistacia, Salix seu Populus et fortasse Frangula alnus ibi comburabantur. Vestigia repertae sunt leguminum Lens sp. et Vicia ervilia, fructuum Amygdalus sp., Pistacia sp., Bolboschoenus maritimus, Gundelia tournefortii. Nuces amygdalorum fortasse ad venenum expellendum, fructus Gundeliae tournefortii certe ad semina oleifera extrahenda ab incolis torreficiebantur.

Hic indicia fere antiquisssima recognita sunt domesticationis porcorum. Ossa ab archaeozoologis enumerata sunt aliorum animalium, sed silvaticorum, praecipue ovium, caprarum, Cervi elaphi, canis, Vulpis vulpis et V. corsac, Ursi arctos, Leporis capensis, Mauremys caspica. Multo pauciores Martes foina, Felis catus, Castor fiber, Erinaceus europaeus, Bos primigenius, pisces, aves reperti sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]