Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gyroscopium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gyroscopium. Tabula Anglice signata.
Hoc gyroscopium rectum manet cum propter momentum angulare versatur.

Gyroscopium[1] est quoddam genus machinae in cuius media parte rota (quae in adumbratione rotor vocatur) quodam axe (spin axis) versatur. Forma gyroscopii (gyroscope frame) apparatu suspensionis Cardano (gimbal) momento virium utitur tali modo ut axis in certo fere statu manere potest. Anno 1817, Ioannes Bohnenberger physicus Germanicus primum gyroscopium fecit (hodie haud notum), quod autem machinam vocabat. Vocabulum gyroscopium a Leone Foucault excogitatum est. Hodie naves in mari, naves aereae, atque Hubbleanum telescopium spatiale gyroscopiis ut se dirigant utuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pons Wörterbuch des Neuen Lateins, s.v. Gyroskop.