Gustavus Droysen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gustavus Droysen

Gustavus Droysen (natus die 10 Aprilis 1838 Berolini – mortuus est Salinis Saxonicis die 10 Novembris 1908), historici Ioannis Gustavi Droysen filius, fuit etiam rerum gestarum scriptor Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Viae Romanae in caput mundi ducentes, ex opere Gustavi Droysen utilissimo Allgemeiner Historischer Handatlas

Ienae, Berolini et Gottingae historiae studens habilitationem anno 1864 Salinis Saxonicis nactus est. Tempore paschali anni 1869 professor extraordinarius Gottingae et anno 1872 professor ordinarius Salinis Saxonicis creatus est.

Praeter multa scripta specialia de rebus gestis saeculorum XVI et XVII in periodicis »Forschungen zur deutschen Geschichte«, »Zeitschrift für preußische Geschichte« et »Archiv für sächsische Geschichte« exaravit: »Albrechts I. Bemühungen um die Nachfolge im Reich« (Lipsiae 1862), »Arlanibaeus, Godofredus Abelinus sive scriptorum de Gustavi Adolfi expeditione princeps« (Berolini 1864), »Gustav Adolf« (Lipsiae 1869–70), »Herzog Bernhard von Weimar« (Lipsiae 1885), »Das Zeitalter des Dreißigjährigen Kriegs« (in collectione Oncken, Berolini 1888–93). Insuper edidit »Schriftstücke von Gustav Adolf, zumeist an evangelische Fürsten Deutschlands« (Holmiae 1877) et »Allgemeiner historischer Handatlas« (Biliveldae 1885).

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Gustav Droysen (ed.): Materialien zur neueren Geschichte. Gedruckte Relationen über die Schlacht bei Nördlingen 1634, Salinis Saxonicis 1885.
  • Bernhard, v. Weimar, 2 vol. Lipsiae 1885.
  • Albrecht’s I. Bemühungen um die Nachfolge im Reich, Lipsiae 1862.
  • Geschichte der Gegenreformation, Berolini 1893.
  • Professor G. Droysens Allgemeiner historischer Handatlas: in sechsundneunzig Karten ; mit erläuterndem Text, Biliveldae 1886.
  • Johann Gustav Droysen. vol. I. Berolini 1910. [Patris biographia]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!