Gulielmus Wieben

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gulielmus Wieben anno 2010

Gulielmus Wieben, (die 2 Iunii 1935 Hennstadii in vico Dithmarsiae natus est, die 13 Iunii 2019 in Hamburgo mortuus), praeco televisionarius, histrio, scriptor ab anno 1972. ad annum 1998 nuntios cottidianos celeberrimos televisionis Germanicae rettulit. Qui nuntii vulgo Tagesschau quasi Conspectus diei appellati a programmate primo vel potius vetustissimo stationum televisionariarum Germaniae (breviter ARD) emittuntur. Gulielmus Wieben itaque aliquot annos in Germania eorum, quos qui Anglice loquuntur viros anchoraticos appellant, princeps erat.

De vita Gulielmi Wieben[recensere | fontem recensere]

Gulielmus ruri natus a puero lingua Saxonica locutus adulescens Berolini in schola histrionum in honorem Maximi Reinhardt nominata arte histrionica institutus primum Bremae praeco radiophonicus erat. Mox autem Hamburgum ad Conspectum diei avocatus anno 1974. die undetricesimo mensis Iunii primum nuntios televisionarios recitavit. Anno 1983 vir elegantissimus praemio affectus est, ut quo eodem anno nemo pulchriores cincturas circa collum ligasset. Tum maxima iam celebritate affectus anno 1985. in carmen Jeanny inscriptum, quo carmine Falco cantator Austriacus de puella voluptatis causa occisa cecinit, nuntios fictivos inseruit. Inde ab anno 1998. Wieben senex otiosus libros Saxonicos componere et ex suis aliorumque operibus Saxonicis publice recitare solet. Nuper ab actrice Hamburgica Inga Meysel patefactum est Gulielmum Wieben inter pedicones esse numerandum, cum Equidem inquit amicos nisi molles non habeo. Quae cum Gulielmo Wieben libenter itinera facere soleo!

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]