Gulielmus Scharrelmann

E Vicipaedia

Gulielmus vulgo Wilhelm Scharrelmann (natus die 3 Septembris 1875 Bremae, mortuus die 18 Aprilis 1950 Worpswede in Circulo Osterholz) paedagogus atque scriptor Germanicus fuit. Interdum historias lingua Saxonica confecit. Frater Henricus Scharrelmann (1871-1940) eisdem muneribus functus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius negotiatoris rerum colonialium in urbe natali seminarium paedagogicum frequentavit. Annis inter 1896 et 1905 ludimagister in tribu Seehausen erat, unde ex anno 1905 in tribu Walle, unde annis inter 1908 et 1921 apud ludos Hilfsschule Vegesacker Straße.[1] Tunc reformationibus paedagogicis favebat velut Fridericus Gansberg et discipulis mancis consulebat. Iam ante Primum bellum mundanum mythistorias, historiunculas et dramata tam iuvenibus quam adultis pepigit. Post annum 1918 se totum litteris consecraturus cursum honorum scholasticorum reiecit.

Anno 1926 Worpswege itum est ubi usque ad mortem in domo remoto Tannenhof vivebat et laborabat. Una cum Ioanne Leip et sociis circulorum, quibus intererant Ioannes Franck, Ioannes Fridericus Blunck, Agnes Miegel et Manfredus Hausmann, condita est anno 1924 societas conservativa et nationalis Die Kogge. Anno 1934 omnes tales sodalitates sodalibus invitis unitae sunt in Camera litterarum regia (Reichsschrifttumskammer). Neque Scharrelmann cursum honorum sub nazismo sprevit, cui litterae patriam et vitam quotidianam glorificantes gratissimae erant.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

In narrationibus maximi momenti sunt homines simplices apud Geschichten aus der Pickbalge (1919), Rund um Sankt Annen (1919) usque Ein Kind schlägt seine Augen auf (1938). Quae opera multis lectoribus gaudebant. Anno 1935 Scharrelmann cum aliis premium Provinciae Hannoveranae accepit. Tunc honorandos salutavit dominus Erdmann in nomine Ministerii propagandae et Camerae litterarum regiae.[2]. Ex mense Augusto 1933 Sodalitati regiae scriptorum Germanicorum adhaesit et fidelitatem in omnibus erga novas auctoritates pluries sublineavit.[3]. A mense Maio 1934 insuper turmam praesidialem SS pecunia fulsit.[4].

Bello finito apologos in libro Tiere, klug wie Menschen (1946) et fabellas pueriles in tomo Die schöne Akelei (1948) exaravit.[5]

Sepultus est Worpswede in sepulcreto Fani Sion.

Opera[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae et narrationes[recensere | fontem recensere]

  • Anna Maria, Prosadichtungen, 1900
  • Die Fahrt ins Leben, 1907
  • Stimmen der Stille, 1908
  • Michael Dorn, 1909
  • Piddl Hundertmark, Geschichte einer Kindheit, 1912
  • Großmutters Haus und andere Geschichten, 1913
  • Geschichten aus der Pickbalge, Erzählungen, 1916
  • Täler der Jugend, 1919
  • Rund um Sankt Annen, Erzählungen, 1919
  • Die drei Brüder und anderes, 1920
  • Jesus, der Jüngling, 1920
  • Die beiden Kranze und andere Geschichten, 1920
  • Selige Armut, 1920
  • Schweigende Liebe, 1920
  • Die erste Gemeinde, Erzählung, 1921
  • Traumland, Novelle, 1922
  • In Poppenburg, Novellen, 1922
  • Hahnemanns Liebesgarten, Erzählung, 1923
  • Das Testament und andere Erzählungen, 1926
  • Das Fährhaus, 1928
  • Hinnerk der Hahn, 1930
  • Katen im Teufelsmoor, 1937
  • Ein Kind schlägt seine Augen auf, 1938
  • Tiere, klug wie Menschen, Erzählungen, 1946
  • Die himmlische Wanderung, 1947
  • Die Hütte unter den Sternen, 1947
  • Die schöne Akelei, 1948

Dramata[recensere | fontem recensere]

  • Krieg, Schauspiel, 1906 (una cum Ioanne Wiegand)
  • Die Himmelstür wird offenstehen!, ludus natalicius, 1910
  • Die heilige Not, Schauspiel, 1914 (cum Ioannes Wiegand)
  • Zirkus Bratengeiger, Schwank, 1918
  • Die Hochzeit in der Pickbalge, comoedia, 1920

Dramata auditiva[recensere | fontem recensere]

  • 1926: Die Hochzeit in der Pickbalge - moderatore Ioanne Böttcher (Hammoniae)
  • 1951: De Hochtied in de Pickbalge – admovente et disponente Eberhardo Freudenberg (Bremae)
  • 1952: Lammers is dorgegen – dispositore Ioachimo Rottke (Bremae)
  • 1961: De Hochtied in de Pickbalge – dispositore Ioanne Braak (Bremae)

Honores[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kurt Franz (ed.): Wilhelm Scharrelmann. Apud: Kinder- und Jugendliteratur. Ein Lexikon: Autoren, Illustratoren, Verlage, Begriffe, editiones Corian, Meitingen 1995 ss., ISBN 3-89048-150-7
  • Wilhelm Scharrelmann: Antlitz der Freundschaft, edidit Johann-Günther König. Editiones Donat, Bremae 2000, ISBN 3-934836-10-0
  • Ferdinand Krogmann: Schriftsteller in Worpswede während des „Dritten Reiches“ im Spiegel der Presse und eigener Werke, p. 229–237

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Herbert Schwarzwälder: Das Große Bremen-Lexikon. Editio altera, editiones Temmen, Bremae 2003, ISBN 3-86108-693-X.
  2. Alia facta de inclinatione domini Scharrelmann erga nazismum legi possunt in libro hoc: Strohmeyer/Artinger/Krogmann, Landschaft, Licht und Niederdeutscher Mythos. Die Worpsweder Kunst und der Nationalsozialismus, Vimariae 2000
  3. Bundesarchiv Berlin: Scharrelmann, Wilhelm, 3.9.75 RKK: 2101 Box:1105 File: 08.
  4. Krogmann, Ferdinand: Worpswede im Dritten Reich 1933-1945. Editiones Donat, Bremae 2011, p. 19–23
  5. Herbert Schwarzwälder: Das Große Bremen-Lexikon.