Gulielmus Brase

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gulielmus (Theod. Wilhelm) Brase (natus die 10 Octobris 1951 in oppido Petershagen) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1966 scholam finivit, Brase tirocinium mercatoris fecit. Tum scholam superiorem frequentabat, ab anno 1972 conscriptus militavit, sed deinde militiam recusavit et officium civile absolvit. Tum ab anno 1973 paedagogicae sociali Crefeldiae studebat. Annis 1978 - 1981 pro magistratu iuvenum Gladbaci Monachorum operam dedit et deinde pro collegiis opificum.

Familia[recensere | fontem recensere]

Brase uxorem duxit atque duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Brase, qui ab anno 1981 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, ab anno 1998 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]