Gulielmus Blount

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gulielmus Blount, quartus Baro Mountjoy (in vico Barton Blount Derbiensis comitatus anno circiter 1478 natus; mortuus anno 1534) fuit eruditus et artis patronus Anglicus. Blount, discipulus Erasmi et a magistro inter nobiles doctissimus appellatus, fuit principis Henrici contubernius moxque Thomae Mori, Ioannis Colet et Gulielmi Grocyn socius. Blount reginae Catharinae Aragonensis cubicularius meruit et ab anno 1509 officinae argentariae dux.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!