Gulielmus Agatz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gulielmus (Theod. Wilhelm vel Willi) Agatz (natus die 10 Iunii 1904 vico Heisingen (Assindia), mortuus 28 Augusti 1957 Berolini) dux collegiorum opificum ac vir publicus Theodiscus factionis KPD, deinde SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Agatz post scholam finitam metallicus operam dedit.

Vita politica[recensere | fontem recensere]

Anno 1920 ad "Iuventutem Socialisticam Operificum" accessit, deinde ad Iuventutem Communisticam. Praeterea in collegio opificum operam dedit, sed exclusus est a sodalibus factionis SPD. Anno 1930 iuvenissimus legatus ad Dietam Imperii Germanici electus est et ad mensem Martium 1933 mansit, cum Nazistae rerum Germaniae potiti essent. Die 13 Ianuarii 1934 incarceratus et anno 1935 a Tribunali Populari ad carcerem trium annorum damnatus est. E carcere dimissus in Castra carceralia iactus est. Deinde ad annum 1943 murarius laboravit et anno 1943 miles conscriptus est. Anno 1945 a militibus Sovieticis captus est. Anno 1946 Assindiam revertebat et annis 1946 - 1948 praeses vicarius collegii opificum metallicorum Zonae Britannicae fuit, sed propter consilia communistica ab alligatis dimissus est[1]. Annis 1946 - 1949 etiam legatus ad senatum terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit, deinde legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 1953 in Rem publicam Democraticam Germanicam transiit, ubi ad mortem vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]