Guido Fawkes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Guido Fawkes
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Aprilis 1570; Eboracum
Obitus: 31 Ianuarii 1606; Westminster
Patria: Anglia

Officium

Officium: alférez mayor
Munus: Miles, politicus

Consociatio

Religio: Catholicismus

Guido Fawkes,[1][2] seu Fauxus,[3] seu Falxius,[4] fuit miles Anglicus et unus inter conspiratores Catholicos qui interficere Regem Iacobum I et Protestantes pulvere nigro conati sunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius advocati protestantici vitrico instigante conversionem Catholicam sibi secutus est. Ex anno 1593 pro Hispanis in Batavia stipendia meruit. Anno autem 1604 coniurationem contra rectionem protestanticam Anglicam una cum aliis coniuratoribus parabat: eius esse incensionem pyroboli ipsam. Quo senatores una cum rege Iacobo I eiusque ministris die 5 Novembris 1605 in momento sessionum novarum inaugurandarum necarentur. Sed monitus, quem coniurator quidam baroni Monteagte dederat, consilia subdola omnia ad irritum duci fecit. Itaque Falxius in carcerem missus et die 31 Ianuarii 1606 morte punitus est.

In memoriam eventus in multis oppidis Angliae et Londinii praesertim pupa culmea in in viis portatur vocibus »No popery« antequam flammis commendaretur. Accidit, ut pupae vultus hominum ingratorum tam patrioticorum quam peregrinorum sint.

Nomen Guido Fawkes ab ipso scriptum et nuper tortus (supra) et post septem dies (infra)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ut ipse scripsit (vide imaginem) sed Anglice aut Latine? Vide etiam Disputatio:Guido Fawkes.
  2. Gulielmus Camdenus, Actio in Henricum Garnetum (1607).
  3. Ioannes Miltonus, In Proditionem Bombardica (1626).
  4. Bouillet et Chassang, Dictionnaire universel d'histoire et de géographie (1878) Gallica - Bouillet, Marie-Nicolas (1798-1865). Dictionnaire universel d'histoire et de géographie . . . (26e édition) par M.-N. Bouillet . . . ; ouvrage revu et continué par A. Chassang, . . . 1878 apud visualiseur.bnf.fr.