Jump to content

Guido Aretinus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Aretinus.
Wikidata Guido Aretinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 992; Arretium, Abbazia di Pomposa
Obitus: 1050; Arretium

Memoria

(feriae die 7 Septembris)
Monumentum Guidoni Aretino dicatum Aretii positum.

Guido Aretinus[1] (natus inter annos 990 et 1000; mortuus circa annum 1050) fuit monachus Benedictinus, compositor, et continuorum graduum musicorum et notationis musicae auctor.

Vita[recensere | fontem recensere]

In abbatia Pompomensi apud Ferrariam et postea, inter annos 1025 et 1035, Aretii docuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Epistola ad Michaelem[recensere | fontem recensere]

Epistola ad Michaelem erat serum opus Guidonis, probabile scriptum post admissionem apud papam Ioannem XIX. Ut explicuit in epistula ipsa hymnum «Ut queant laxis» esse artem memoriae in provincia cantus plani:

Ad inveniendum igitur ignotum cantum, beatissime Frater! prima et vulgaris regula haec est, si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in monochordo sonaveris, atque ab ipso audiens tamquam ab homine magistro discere poteris. Sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus, pessima autem perseverantibus. [...]
Si quam ergo vocem vel neumam vis ita memoriae commendare, ut ubicumque velis, in quocumque cantu, quem scias vel nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicuius notissimae symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda huiusmodi symphoniam in promtu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote sit haec symphonia, qua ego docendis pueris imprimis atque etiam in ultimis utor C, D, E, F, G, a, «Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum, solve polluti labii reatum, sancte Iohannes».[2]
Vides itaque, ut haec symphonia senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? Si quis itaque uniuscuiusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut confestim quamcumque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex voces ubicumque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit. Audiens quoque aliquam neumam sine descriptione, perpende, quae harum particularum eius fini melius aptetur, ita ut finalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint. Certusque esto, quia in eam vocem neuma finita est, in qua conveniens sibi particula incipit. Si vero descriptam aliquam symphoniam incognitam cantare ceperis, multum cavendum est, ut ita proprie unamquamque finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene iungatur cum principio eius particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma finita est. Ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris, competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis discernere, optime te iuvabit haec regula.
—Guido Aretinus, Epistola ad Michaelem[3]
Manus Guidoniana cum XX locibus per phthongos musicales quam gradus hexachordarum

Guido utebatur hymno «Ut qeant laxis» secundum illum gradus hexachordi (Ut, Re, Mi, Fa, So, La) ab versibus memorati erant.[4] Hoc modo:

Ut queant laxis
Resonare fibris
Mira gestorum
Famuli tuorum
Solve polluti
Labii reatum
Sancte Iohannes.
Manus Guidoniana ad initium carminis «O roma nobilis orbis» cum diagramma solmisationis (I-MC cod. 318, p. 291).

Hymnus non solum dedit exemplum vitae monasticae, sed etiam prima syllaba uniusquisque versus amplio in litteris ut ut, re, mi, fa, sol, la (qui appelati erant «sex diversas voces» a Guido) monstraverunt hexachordum a melodia hymni. Inter voces intervalla sunt tonus (ut—re, re–mi, fa—sol, sol—la) et semitonium (mi—fa). Hoc quo efficitur ordinem T—T—S—T—T per hexachordum ut visibiliter apud manum manuscripto Bibliothecae Montis Casini.[5] Hexachordum potest incipere ab C ut (hexachordum naturale), ab F ut (hexachordum molle) et ab G ut (hexachordum durum).

Guido mano cum articulibus quam locos phthongorum utebatur.[6] Phthongi sunt Gamma (Γ ut) incipiens ab pollice cum hexachordo duro, A re, B mi, C fa ut (hexachordum naturale), D sol re, E la mi, F fa ut (hexachordum molle), G sol re ut (hexachordum durum), a la mi re, b mi / b fa, c fa sol ut (hexachordum naturale) etc.

Manus Guidoniana erat pars artis memoriae in musica. Difficultas est mutatio hexachordarum selectandum b mi vel b fa vel mi diesis sub fa (ut a diesis sub b fa)[7] atque manus est instrumentum facendum viam inter tres hexachorda. Manus paginae 291 refert tonum «autentum tetrardum» carminis «O roma nobilis orbis» (incipiendum ab d sol), inde cantor invenit a extremo minimi digiti b mi ut symbolum rubrum «T» monstrat. Itaque finalis cantus est G sol ut. Diagramma solmisationis habet solum hexachordum durum cum sex vocis ab G ut: solmisatio apud verba «et domina» sunt syllabas «m[i] m[i] r[e] v[t]».

Micrologus[recensere | fontem recensere]

Hodie magis quam centum manuscripta cum scriptis Guidonis conservata sunt, fortasse unum vel duo decima erant scripta XI saeculo, maior pars eorum habet solum excerpta tractatus Micrologus. Titulus graecus est traductus etiam in verba latina «brevis sermo in musica» quod habet solum viginti capitula, nonnulla tantum brevia continent solum unum periodum vel duo. Mirus est versio collectionis Montis Casini (I-MC cod. 318, pp.156-291) ubi scriptor, verisimilis cantor abbatiae quod scripsit exempla cantuum in neumis italicis, fecit excerpta multarum tractatuum notarum in capitula (pp. 6-126), deinde tonaria sequuntur. Ad finem collectionis (p. 156) scriptor fecit diagraphum Micrologi substituendum ultimum capitulum ab alibus viginti novem capitulis (pp. 185-291), itaque versio Montis Casini habet quadraginta et novem capitula cum extractis epistolae ad Michaelem. Versiones manuscriptorum sunt similae, sed non eaedem. Selecta sunt duo manuscripta. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955) comparationem facere servit per versionem augmentatam Montis Casini. Editio Gerbertis (1784, ii:2-24) habet nunnullas proprietates qui sunt conservatas a versione XIII saeculi, pars libris cantuum a Diessen.

Introductio ad litteras notarum[recensere | fontem recensere]

Guido monachus cum monochordo et Theodaldus Cannossensis, episcopus Arretii (A-Wn cod. lat. 51, f.35v, Micrologus ff.35r-41v)

Ut dixit in primo capitulo novam artem docendi apud Guidonem non repudiare usum monochordis, sed eius methodus solmisationis nominavit voces ad cognitionem ignoti vel noti cantus:

Igitur qui nostram disciplinam petit, aliquantos cantus nostris notis descriptos addiscat, in monochordi usu manum exerceat, hasque regulas saepe meditetur, donec vi et natura vocum cognita ignotos ut notos cantus suaviter canat.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. 1)[8]

In capitulo secundo symbola notarum esse septem explicuit et omnes XXI (b est b fa sive b rotundum, ♮ est b mi sive b quadratum):

Sequuntur septem alphabeti litterae graves ideoque maioribus litteris insignitae hoc modo: A. B. C. D. E. F. G. [...] Fiunt itaque simul omnes XXI, hoc modo: Γ. A. B. C. D. E. F. G. a. b. ♮. c. d. e. f. g. aa. bb. ♮♮. cc. dd.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. 2)[9]

In capitulo tertio Guido explicuit usum monochordis modo faciliore.

Guido et diesis[recensere | fontem recensere]

Cum magis quam centum manuscripta intentionem auctoris coniectare difficilis est. Tantum versionum capituli decimi sunt ubi differentiae sunt exempla selecta cum et sine notatione (e.g. I-MC cod. 318, p.168 solum cum communione «Diffusa est gratia»). Nonnullae versiones tractant diesem et quomodo inveniat ipsam a divisionibus monochordis. Exemplum est manuscriptum ex Diessen cum passo describendo diesem:[10]

Igitur haec diesis, quae, sicut supra diximus, locum semitonii sumit, nusquam sumenda est, nisi isto modo, cum tritus canitur, et tetrardus producendus est in proto, iterumque deponendus est in semetipso, vel in eodem trito, vel etiam magis infimo.
——Micrologus, passus describendum diesem[11]

Itaque verbum graecum «diesis» (ἡ δίεσις) dicitur minutio intervalli semitonii inter voces mi et fa qui usa est in melu ceterum tonorum ut apud «autentum tritum», «autentum tetrardum» et «autentum protus».[12] Guido vel serus cantor redigendum tractatum explicuit etiam quomodo intervalla iusta diligenter invenire a divisionibus monochordis potuerunt.

Modus inveniendi dieses ab divisionibus cordarum (Micrologus, cap. X)
Metitur autem hoc modo. Cum a G. ad finem feceris novem passus, reperisque a. tunc ab a. ad finem partire per septem, et in termino primae partis reperies primam diesim, inter ♮. et c.
Mox secundus et tertius passus erunt vacui, quartus vero tertii diesis obtinebit locum, qui similiter erit inter ♮♮. et cc.
Modo simili a d. passus fiant totidem ad finem, moxque secundae patebit locus, supradicto ordine, quae erit inter e. et f.
Tunc revertens ad primam diesin, divide ad finem per quatuor, et primus item passus terminabit inter e. et f. secundus inter ♮♮. et cc. reliqui vacant.
Admonemus vero lectorem, ne existimet nos desipere, eoquod primo omisimus ista scribere. Nos enim paratos habebit, post finem operis ex istis respondere sibi; nunc ad cepta revertamur.
——Micrologus (cap. X)[13]

Adiuvat monochordum quam instrumentum cum tres vel quinque cordas imaginare. Deinde, prima corda est G ut, secunda est a re id est intervallum tonus (8:9) in alto, tertia corda d sol id est intervallum diapentis (2:3) in alto.

Hoc modo dieses inter ♮ mi et c fa (D1) atque in octavam inter ♮♮ mi et cc fa (D2) indigent divisione secundae cordae a septem partibus equalibus. Intervallum inter a re et ♮ mi diesis habet proportionem 6:7 (et 3:7 in octava quae est duplum vel dimidium cordae ab ♮ mi diesis). Diesis causat augmentationem tonus inter re et mi quae est quasi tertiam fa!

Alia diesis inveniatur apud cordam tertiam ab d re ubi est diesis tertia inter e mi et f fa (D3). Quoque hinc proportio est 6:7.

Intonatio intervallorum ut ditonus vel tonus augmentatus a diese non est facilis. Itaque postulat usum monochordis quam preparationem consonantiae vocum. Capitula IV-VI tractant cuncta intervalla quam species diatessaron et diapente, hexachordum quam diapente cum tono (cap. IV), species diapason (cap. V) et qualitates intervallorum quam divisones vocum (cap. VI).

Affinitates vocum: modus, tropus, tonus[recensere | fontem recensere]

Guido elaborabat institutionem de musica solum ab quattuor modibus et verbum novum quod nominabat eorum «affinitates vocum»: A—D—a, B—E—♮, C—F—c et D—G—d:

Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono et semitonio, et duobus tonis intenditur, ut A. et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B. et E. Tertius est modus, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis et semitonio ascendit, ut C. et F. Quartus vero tono deponitur, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut G. Et nota, quod se per ordinem sequuntur, ut primus in A. secundus in B. tertius in C. Item primus in D. secundus in E. tertius in F. quartus in G. Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: A. enim ad D, et B. ad E, et C. ad F, et D. ad G, a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente coniungitur hoc modo:
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. VII)[14]
Affinitates vocum in IV modibus, deest quarto diapente G—d (I-MC cod. 318, p.165)

Itaque sunt quattuor species tetrachordarum et pentachordarum quas Guido appelavit «has vocum affinitates per diatessaron et diapente» secundum ordinem: primus modus (A—D, D—a), secundus modus (B—E, E—♮), tertius modus (C—F, F—c) et quartus modus (D—G, G—d). Initium capituli refert numerum troporum esse septem (hypodorium, hypophrygium, hypolydium, dorium, phrygium, lydium et mixolydium apud Boethium), sed Guido coniunxit septem tropos cum «vocibus» A–G. Studium Guidonis in quattuor tonos plagales habendas diatessaron a gravibus non erat solum simplificationem magni systematis perfecti, sed etiam interpretationem novam quae erat fundamentum diaphoniae sive organi. Guido non indiguit specierum aliarum quattuor octavae (illae autentorum tonorum) quia erat solum quaestionem utrum diatessaron sit in positione acuta an grave. Sine dubio positio gravis erat utilior quoque in cantu autentorum tonorum. Itaque species octavae non intererant ut illae diatessaron et diapente.

Videtur Guidonem evitasse verba tetrachordum et pentachordum, verisimile prohibendum confusionem aut solum vicinitatem cum hexachordo et eius sex vocibus—verbum unicum apud Guidonem et non usum prius in hoc modo.

Denique modus, tropus et tonus sunt tres verba et non debet confundere inter ea. Modus refert species tetrachordis (diatessaron apud Guidonem), pentachordis (diapente apud Guidonem) et octavae (diapason apud Guidonem), tropus invicem proportiones intervallorum apud monochordem et quoque transpositae.

Tropus quam verbum etiam est usus attribuendum ad proprietates geographicas ut in capitulo quattuordecimo:

Horum quidam troporum exercitati ita proprietates et discretas ut ita dicam, facies extemplo ut audierint, recognoscunt, sicut peritus gentium coram positis multis habitus eorum intueri potest et dicere: hic Graecus est, ille Hispanus, hic Latinus est, ille Teutonicus, iste vero Gallus. Atque ita diversitas troporum diversitati mentium coaptatur ut unus autenti deuteri fractis saltibus delectetur, alius plagae triti eligat voluptatem, uni tetrardi autenti garrulitas magis placet, alter eiusdem plagae suavitatem probat; sic et de reliquis.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. XIV)[15]

Attributi graeci antiqui ut dorius, phrygius etc. desunt apud Guidonem, sed hinc coniunctionem ad «facies» troporum est manifestum. Hinc, facies referunt diversitatem inter cantores locales. Latini et graeci possunt etiam esse cantores in Italia ubi ritus graecus et latinus erant praesentes, non solum ritus graecus Thessalonicae et in patriarchatibus Constantinopolis, Hierosolymae et Alexandriae, et diversitas inter cantores latini ut illi mozarabicos in Hispania, cantores Aquitaniae et Lotharingiae in Gallia, et cantores apud lacum Bodamicum in Regno Teutonico cum Helvetia et Austria.

Tonus invicem referet utrum tonalitatem cantus, eius formulas, psalmodiam et intonationem (echema) in contestu aliorum verborum ut «protus» et «tritus», an intervallum cum proportione 8:9 quod potest etiam dividere duo tetrachorda sive diatessera (e.g. A—D—G–a).

Appendix de diaphonia[recensere | fontem recensere]

Ad finem tractatus capitula octodecimum et nonodecimum sunt appendicem docendum polyphoniam dictam organum sive diaphoniam apud Guidonem, atque melius «cantare cantum in diaphonia» sive «cum organo».

Prima solum est Scolica et Musica enchiriadis ubi auctor tractabat polyphoniam et videtur usum systematis Dasiani cum regulis evitandis tritonum. Guido repudiabat usum ipsius et eorum absonias quoniam usum tres hexachordarum fecit usum primi obsoletum.

In capitulo octodecimo facebat differentiam inter modum durum et mollem diaphoniae. Modus durus est cantare cum tres vocibus, una gravior in diatessaron sub cantum et una acutior in duplum, id est diapente super cantum. Guido nominabat consonantiam ipsarum trium vocum «aptae vocum copulationes»:

Diaphonia vocum disiunctio sonat, quam nos organum vocamus, cum disiunctae ab invicem voces et concorditer dissonant et dissonanter concordant. Qua quidam ita utuntur, ut canenti semper quarta chorda succedat, ut .A. ad .D. ubi si organum per acutum .a. duplices, ut sit .A.D.a., resonabit .A. ad .D. diatessaron, ad .a. diapason; .D. vero ad utrumque .A.a., diatessaron et diapente; .a. acutum ad graviores diapente et diapason. Et quia hae tres species tanta se ad organum societate ac ideo suavitate permiscent, ut superius vocum similitudines fecisse monstratae sunt symphoniae, id est aptae vocum copulationes dicuntur, cum symphonia et de omni cantu dicatur.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. XVIII)[16] 

Modus mollis invicem dicitur organum cum duo vocibus qui occurunt apud distinctionem (verbum allatum a grammatica). Guido appellabat ipsum «modum nostrum». «Occursus» est verbum principale et regulae eius sunt:

Qui occursus tono melius fit, ditono non adeo, semiditono numquam.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. XVIII)[17]

Itaque hexachordum interest quod habet sub se semitonium et semiditonum (tertiam minorem), intervalla non apta facendum occursus. Inde vox «ut» hexachordi dicitur «vis organi». Vox organalis sequitur cantum usque ad «ut», sed deinde non descendit. Regulae dant formam diaphoniae mutandum inter motum parallelum in diatessaron, sonum tentum et occursum vocum.

In capitulo nonodecimo exempla sunt ut primum exemplum per distinctionem in cantu plagii triti ubi vox cantus facet occursum, sed non vox organi:

Igitur a trito non deponimus organum, sive in eo sive in sequentibus finiatur, hoc modo:
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. XIX)[18]
Guidonis Aretini exemplum diaphoniae «Ipsi soli» in plagio trito sive tono sexto ad initium capituli XIX, hinc nominatum «De non deponando organum a trito» (I-MC cod. 318, p.183)
Ecce finis distinctionis in trito C. a quo non deponimus organum, quia non habet sub se tonum vel ditonum, quibus fit occursus, sed habet semiditonum, per quem non fit occursus.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. XIX)[19]

Cantores abbatiae Montis Casini mutabantur exemplum occursus secundum regulam «tono melius fit, ditono non adeo». Maiores versiones finiantur tenendo organum a C ut, hinc invicem voces continuant apud syllabam finalem «li» (vox organi—vox cantus) C—D B—E C—F D—E C—D C—C.[20]

Aliud exemplum in plagio proto monstrat ut cantor vires organi inter C ut et Γ ut mutare debet:

Item:
Exemplum diaphoniae «Veni ad docendum nos viam prudentiae» in plagio proto sive tono secundo (I-MC cod. 318, p.184)
Distinctio in proto A. In hac distinctione in inferiore trito C, qui fini proxime subest D, voces admissae sunt, et locus prior finita gravitate repetitus est, ubi diximus viam prudentiae.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. XIX)[21]

Ad finem debet esse D re cum duo vocibus in unisono: pru- C—F den- C—C ti- D—E ae D—D sive ED—D.[22]

Ut prima auctor tractatorum Musica et Scolica enchiriadis Guido descripsit usum cantare in diaphonia, invicem videtur diaphoniam usa esse in modo simile apud ceteras scholas cantorum Lutetiae et Wintoniae.[23]

Exemplum est schola cantorum abbatiae Sancti Mauri Fossarum ubi fontes hagiographicae monstrant conflictionem sub abbatem Odonem educatum cantorem apud abbatiam Cluniacensem.[24] Folius 306 recto libris gradualis et antiphonarii abbatiae (F-Pn lat. 12584) est testimonium antiquissimum cantus «Benedicamus domino» in plagio proto attributum ad Fulbertum Carnotensem, notatum apud cantores scholae Notre-Dame Lutetiae et in Aquitania.[25] Sub eo addendi sunt organa super responsorium prolixum «Petre amas me» et alias melodias per «Benedicamus domino». Unam videtur compositionem factam super echema primi tonus sive autento proto. Hodie est quasi non legibilis, sed restitutio organi fieri potest secundum regulas diaphoniae apud Guidonem:

Organum super melodiam «Benedicamus domino» in autento proto secundum scholam cantorum localem abbatiae Sancti Mauri Fossarum (F-Pn lat. 12584, f.306r)

Duo partes neumarum (prima vox organalis, secunda vox cantus) sunt scriptae cum neumis in campo aperto, restitutio vocis organi solum est facta in modo approximativo. Ad finem potest aut occursum aut digressionem duo vocum in consonantia octavae, sed haec restitutio est exemplum diaphoniae secundum Guidonem ubi duo distinctiones («Benedicamus», «domino») sunt factae ab occursibus.[26] Hoc exemplum est facile.

Aliud exemplum Wintoniae est multum difficilior. Versus alleluiaticus «Angelus domini descendit de caelo» in autento tetrardo est transpositus a G sol re ut ad C sol re ut.[27] Itaque opportet studiare exemplum per autentum tetrardum apud Guidonem:

Exemplum «Victor ascendens caelos unde descenderat» diaphoniae in tetrardo (I-MC cod. 318, p.184)
Ecce ut .F. ad .G. et .a. in finem subsequitur.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. XIX)[28]

Notatus est b rotundum sive b fa apud vocem cantus in atramento rubro preparandum descensum, propterea vox organi mutat vim organi a G ut ad F ut evitandum semiditonum et preparandum occursum in tetrardo.

Versus alleluiaticus «Angelus domini descendit de caelo» tractat res similem:

Organum (f.164v) super «Alleluia—Angelus domini descendit de caelo» (f.4r) troparii Wintoniae (GB-Ccc cod. 473)

Notatio musicae melius neumae anglicae est descripta apud Andream Holschneider in capitulo secundo eius habilitationis.[29] Proprietas tantum diversa quam gradualem-antiphonarium Sancti Mauri est separationem vocis cantus a organo. Itaque cantores Wintoniae utebantur structuram libellorum notatam apud cantores Aquitaniae dictus prosarium (collectio tractuum) et troparium (collectio troporum quam versi et melodiae ad cantandum inter versos cantorum proprii missae, incipit troporum ordinarii missae erant atque utile identificare melodias). Collectio organorum facebat partem troparii, sed organi erant separati a tropibus. In Gallia organi erant additionem manus posterioris in paginis vacuis, troparium Wintoniae erat unicam collectionem organorum. In Galli organum versorum alleluiaticorum erat solum super intium dictum intonationem, inde super partem intonationis precantoris, organum alleluiae «Angelus domini» super alleluiam est completum. Verosimile usus localis cantare versos alleluiaticos sine choro erat.

Restitutio organi est diversa quam apud Andream Holschneider.[30] Annotatio manuscripti initiandum a C est transposita secundum transcriptionem apud Holschneider, sed debet esse clarum species octavae dicta mixolydia. Inde octava C–c est quartum modum cum E quam phthongum mobilem (E mi vel E fa), et septima minore (b fa) et tono sub C sol: B fa! Hexachorda Guidonis sunt B fa ut (hexachordum molle), C re ut (hexachordum durum), et hexachordum naturale initiabat F sol fa ut. Notatores et cantores templi antiqui Wintoniae utebantur letteras significativas descriptas a Notkeri Balbulo. Adiuvant coordinare vocem organi cum canto.

Notator cantus facebat errorem (GB-Ccc cod. 473, f.4r). Super «Alleluia» deest secunda virga annotata cum «[G]». Apud «et ascendens revolvit» (ultimum verbum sine annotatione) in versiculus psalmi melodia est eamdem quam illam responsorii. Melos figurandum resurrectionem ascendit ad G sol et ad finem responsorii et ad finem psalmelli quamvis C ut sit finalis. Sine dubio interpunctio scriptoris est clarum distinctionem finire apud verba «de caelo».

Organum invicem initiat cum letteris signicativis «l s», id est «levate surso» (GB-Ccc cod. 473, f.164v). Itaque organum initiat iam a phthongo G sol preparandum occursum primi membri in phthongo ipso quod in Gallia sit finis intonationis. Argumentum et interpretatio letterarum «io» (id est «iorsum») apud Andream Holschneider est occursum apud finalem C ut non respectare vim organi hexachordis naturalis. Invicem non est hexachordis naturalis, sed illud durum. Inde cantus faciat apud torculum D mi—E fa—D mi cum presso D C. «Iorsum» alternatim indicet mutatio ad hexachordum molle a B fa ut cum salico BBC quam duo B rotunda, si regulae Guidonis sunt relevandum.

Altra solutio se offeret etiam apud verbum «descendit» ubi non faciat distinctionem ut monstrat in analogia a Guidone.[31] Immo letterae significativae ut «l» («levate») et «e» («equaliter») gubernant vocem organi in alto ut vox organi faciat partem cantus usque ad distinctionem et occursum a finale C sol apud verba «de caelo». Intervallum diatessaron inter duo voces apud verbum «descendit» habet qualitatem ut Guido descripsit: «disiunctae ab invicem voces et concorditer dissonant et dissonanter concordant». Secundum Susannem Rankin salicus ascendit saepe solum tono vel semitonio. Ornamentum etiam causat modificationem phthongi ipsius a hemitono, id est intervallum minor quam semitonium.

Vocales quam machinam compositionis cantuum[recensere | fontem recensere]

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Guidoni Aretino ab astronomis dicatus est Guido d'Arezzo, crater planetae Mercurii.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam Guido Monachus a nonnullis rerum gestarum scriptoribus appellatus.
  2. Diagraphum in manuscripto tuscianense XII saeculi utitur letteras Γ, A, B, C, D, E, itaque hexachordum durum incipiens ab Gamma ut (CH-CObodmer cod. 77, f. 37v). Serus scriptor addebat imaginem manus apud marginem. Ecce etiam diagramma solmisationis in pagina 191 codicis montecass. 318.
  3. Editio Gerbertis (1784, 44-45).
  4. Posterior erat etiam versionem primi versus incipiens «Domine», inde syllaba Do erat usa apud solmisationem septem syllabarum do, re, mi, fa, sol, la, si secundum Opinioni de' cantori antichi, e moderni a Piero Francesco Tosi, sed non debet confusa esse cum methodo mediaevale apud Guidonem. Guido utebatur septem notis A, B, C, D, E, F, G, sed sine confusione cum sex vocibus hexachordi.
  5. Symbolum intervalli est scriptum in atramento rubro super letteras «vocis» passus in alto, e.g. est scriptum «S» super C quam intervallum passus a B mi ad C fa.
  6. Verbum phthongus sive phthongos (gr. ὁ φθόγγος, «vox») est usum solum singulariter a Guidone («ita in harmonia sunt phtongi» cap. XV Micrologi). Phthongus dicitur per unam notam quam elementum in musica si est positum loco memoriae ut certus articulus mani Guidonianae vel certa tasta tabulae lyrae vel certum punctum divisionis monochordis. Verbum «vox» quam elementum hexachordi verisimile est traductionem latinam verbi graeci «phthongus». Verbum «phthongus» apud Lexicon musicum Latinum medii aevi.
  7. Nonnullae versiones Micrologus tractant diesem (cap. X).
  8. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, pp.91-92).
  9. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, pp.94-95).
  10. D-Mbs clm cod. 5539, f.129r. Ipsum capitulum habet pluriora exempla nota etiam ab alia manuscripta antiquiore ut offertorium «Desiderium animae» (f.128v) cuius melodia incipiens ab C ut est notata a letteris Guidonianis et neumis in modo inusitato, non quam «plagium tritum» cum finale F fa ut, sed «autentum protum» (finalis D re). Diesis faciatur sub tertiam (F fa) et sextam notam (b fa). Aliae versiones incipiant melodiam offertorii ab c fa ut et deductio toni posita est ab verso tonarii «Tertia dies est quod haec facta sunt» qui erat versum tonus tertii cum finale E mi. Propterea tonus offertorii sit tertium sive «autentum deuterum», atque sexta nota sit ♮ mi (Gerbert 1784, exempla ii:10 & 12).
  11. Editio Gerbertis (1784, ii:11).
  12. In tractatu Micrologo nomina tonorum erant secundum terminologiam byzantinam notam ab tonario carolingio, non secundum enumerationem apud Hucbaldem.
  13. Editio Gerbertis (1784, ii:11).
  14. Editio Gerbertis (1784, ii:7-8).
  15. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, pp.158-159)
  16. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, pp.196-198).
  17. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, p.203).
  18. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, pp.208-209 cum exemplo «Ipsi soli»).
  19. Editio Gerbertis (1784, ii:22).
  20. Non C—D C—E C—F C—E C—D C—C. Ad comparandum imaginem in editione Josephi Smits van Waesberghe (1955, p.209) et in editione Gerbertis (1784, ii:22).
  21. Editio Gerbertis (1784, ii:23, ex. 5).
  22. Exemplum editionis Josephi Smits van Waesberghe (1955, p.211 ex. 3) est similiorem: (1) occursus a A re apud syllabam «nos» cum vi organi Γ ut: A—D Γ—C Γ—B A—A atque (2) occursus a D re cum vi organi C ut: pru- C—F den- C—C ti- D—E ae D—D.
  23. Diaphonia apud Musicam et Scolicam enchiriadis erat aequo minus aestimata, fortasse etiam propter systema Dasianum. Tamen musicologus Ioannis Varellius (2013) invenivit fontem probandum similem usum diaphoniae apud cantores Bingii (GB-Lbl cod. Harleianus 3019, f.56v).
  24. Michel Huglo (1982, pp.94-98).
  25. Michel Huglo (1982, exemplum in p.119).
  26. Wulf Arlt (1993, p.136 ex. 20a & 20b) praebet duo restitutiones organi responsorii «Martir clemens» in alio antiphonario abbatiae Sancti Mauri (F-Pn lat. 12596, f.166bis). Optiones sunt aut diaphoniam secundum Guidonem mutandum inter motum parallelum in diatessaron cum voce organi graviore, vim organi et occursum vocum, aut diaphoniam secundum cantores Aquitaniae cum mutatione vocum, occursibus vocum magis frequentibus ut voces circumdandum inter eae sunt semper in eadem altitudine. Historia notandum organos in Aquitania est dictam polyphoniam obscuram, ubi duo voces sunt notatae quam unam vocem cum voce organi in dimidio secundo, deinde cantor organi continuat ad initium.
  27. Non est visibilis in notatione troparii Wintoniae, sed melos ascendens finit a d sol ad finem tres partum, inde letterae Willelmis Volpianis sunt «cd ef ghg fg g» ad initium (F-MOf cod. H159, f.67r).
  28. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, p.213).
  29. Andreas Holschneider (1968, cap. II pp.83-87).
  30. Andreas Holschneider (1968, cap. II pp.110-112).
  31. Invicem Andreas Holschneider (1968, p.110) proponet occursum fortem a G sol contra structuram texti.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Gerbert, Martin, ed. (1784). "Epistola Guidonis Michaeli monacho de ignoto cantu directa". Scriptores Ecclesiastici de Musica Sacra Potissimum. 2 (Hildesheim 1963 reimpressio ed.). Sanct Blasius. pp. 43–50 .
  • Gerbert, Martin, ed. (1784). "Guido d'Arezzo Micrologus". Scriptores Ecclesiastici de Musica Sacra Potissimum. 2 (Hildesheim 1963 reimpressio ed.). Sanct Blasius. pp. 2-24 .
  • Smits van Waesberghe, Joseph, ed. (1955). Guidonis Aretini Micrologus. Corpus scriptorum de musica. 4. Roma: American Institute of Musicology. pp. 79–234 .
  • Rankin, Susan, ed. (2007). The Winchester Troper: Facsimile Edition and Introduction. London: Stainer and Bell. ISBN 0-85249-894-2 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]