Guenevera Doudna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Guenevera Douda

Guenevera (vulgo Jennifer) Anna Doudna (nata 19 Februarii 1964) est investigatrix biochemiae perita et professor biologiae molecularis apud Universitatem Californiensem Berkeleiensem.

Anno 2015 praemium principum Asturiarum scientiae accepit, et anno 2020 praemium Nobelianum chemiae ratione studii methodi editionis genomatis accepit cum Emmanuela Charpentier.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]