Gruyère

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Gruyère (circulus)
Caseus Gruyère Helveticus

Gruyère est caseus durus luridusque e lacte boum crudo factus, ex urbe Grueria circuloque Gruyère Helveticis nominatus, et in pagis Friburgo, Valdense, Neuchâtel, Iura et Berna confectus. Tales casei formam cylindri habent, diametro inter 55 et 65 cm, largitudine inter 9,5 et 12 cm, pondere vel 35 kg.[1]

Casei modi similis et eiusdem nominis etiam alibi fiunt: sub nomine Gruyère in partibus orientalibus Franciae; olim sub nomine Gruviera in Italia; hodie sub nomine Grabiera (Γραβιέρα) in Graecia. Caseus Francicus hodie Comté nominatus olim sub appellatione Gruyère de Comté notus est; casei Francici Abondance et Beaufort fere eodem modo fiunt et in "familia Gruyère" rite includuntur.

Appellationes Verificatae[recensere | fontem recensere]

  • Caseus sub nominibus macaronicis Gruyère Switzerland et Greyerzer Switzerland[2] in Helvetia venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri; qui caseus ab anno 2001 appellationem originis verificatam habet. Addenda sunt alia verba rite definita: Gruyère réserve (inter 10 et 16 menses reservatus) et Gruyère alpage ("saltuensis" et inter 5 et 10 menses reservatus).
  • Caseus sub nomine Gruyère in quindecim praefecturis Franciae orientalis confectus ab anno 2007 appellationem in Francia protectam habet; appellationem Europaeam petitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]