Gothlandia
Gothlandia,[1] Guthia,[1] Gotlandia,[2][3][4] vel Gottlandia[5]; (Suecice: Gotland), est provincia historica et insula Sueciae circa 57 000 incolarum (anno 2005), quae nuper pars Gothiae facta est. Gothia (Fårö) et alias insulas minores comprehendit quae in Mare Baltico sunt. Caput est Visbia.
In mythologia
[recensere | fontem recensere]Heimskringla sic de Gotlandiae origine narrat.[6][7]
Tielvar primus homo fuit qui insulam Gotlandiam invenit. Tum insula fascinata erat. Die insula sub aqua erat, nocte supra mare emergebat sed Tielvar ignem in insulam portavit, et Gotlandia numquam mersit. Tielvar filium habebat. Filio erat nomen Havdi. Havdi uxorem habebat. Uxori erat nomen Candidastella. Ii primi homines fuerunt qui in insula Gotlandia habitaverunt.
Prima nocte, dum ii in insula dormiebant somniavit Candidastella somnium. Ea in somnio tres angues vidit qui ex eius gremio serpebant. Ea somium marito suo narravit. Havdi sic somnium explanavit:
“Nos tres filios habebimus: Guti, Graipr et Gunfiaun. Guti Gotlandiam possidebit.”
Divídent insulam in partes tres. Graipr partem septentrionalem, Gutia mediam partem et Gunfiaun partem meridionalem accipiet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3.
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
- ↑ Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato, vol. 2, p. 706.
- ↑ Carta Marina.
- ↑ Vide tabulam ab Andrea Bureo.
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Res.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 57°30′0″N 18°33′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gothlandiam spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||