Gorzia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Abbatiae quondam ecclesiae tympanon portae dextrae

Gorzia[1] (Francogallice Gorze) est commune francicum 1400 incolarum praefecturae Mosellae in regione Lotharingia.

Gorzia circiter 20 km a Mette in merido-occidentem versus sita est. Media in silva, quae legibus protecta est, commune a rivulo Gorzia transfluitur, qui post 6 km in Mosellam influit.

Vicus ex abbatia Benedictina homonyma (Abbatia Gorziensis)[2] anno 749 a Chrodegang episcopo Mettensi fundata ortus est. Sub annum 930 ab abbatia Gorziensi reformatio monastica nomine Ordo Gorziensis profecta est. Gorzia ex 1661 ad Franciam pertinet.

Sub dicione germanica annis 18711918 commune Gorz appellatum est, annis 19401944 Gorschen.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Ecclesia abbatialis saeculi 11 anno 1609 eversa est.

  • Ecclesia SS. Petri et Pauli, olim ecclesia abbatialis (saeculi 13)
  • Palatium abbatiale (erectum 1696-1699)
  • Capella S. Clementis (1603)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]