Jump to content

Gorleba

E Vicipaedia
(Redirectum de Gorleben)
Wikidata Gorleba
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°2′53″N 11°21′20″E
Numerus incolarum: 630
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Lüchow-Dannenberg, Gartow

Geographia

Superficies: 21.35 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Hohbuoki, Gartovia, Trebel

Tabula aut despectus

Gorleba: situs
Gorleba: situs
Capella Gorlebae.

Gorleba[1] (Theodisce et Saxonice Gorleben) commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luchoviensis et Danebergensis est. Ad Gorlebam etiam vici Gorleba[1] (Theodisce Gorleben) atque Meetschovia[2] (Theodisce Meetschow) pertinent. Gorleba pars communis generalis Gartoviae est.

Cives Gorlebenses contra vecturas purgamentorum atomicorum demonstrant.

Gorleba primo anno 1360 in actis descripta est. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Gorleba ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Gartoviae communis generalis est. Anno 1972 vicus Meetschovia ad Gorlebam adiunctus est. Ab anno 1981 hic despositorium purgamentorum atomicorum aedificatum est. Itque saepissime cives contra vecturas purgamentorum demonstrant.

  1. 1 2 Germanica toponyma cum terminatione -en plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Stolpa, Dresda apud articulum Vicipaedia de indice urbium et communium Saxoniae; et Ala, Amma, Brema, Salancema, Wisa, Groninga, Toringa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  2. Germanica ac Slavica toponyma cum suffixo -ov seu -öv seu ow plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-ovia-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Asovia, Brewnovia, Czernichovia, Glasgovia, Golnovia, Grabovia, Kharkovia, Laszovia, Ostrovia, Pscovia, Racovia, Sucovia, Tarnovia, Wengrovia, Witkowa, Wittovia, Crovia apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gorlebam spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!