Gartow

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gartow
Res apud Vicidata repertae:
Gartow: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°1′26″N 11°27′27″E, 53°1′29″N 11°27′43″E
Numerus incolarum: 1 425
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Gartow, Circulus Lüchow-Dannenberg

Geographia

Superficies: 28.28 chiliometrum quadratum, 28.41 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Höhbeck, Gorleben

Tabula aut despectus

Gartow: situs
Lacus Gartow.

Gartow commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Gartow etiam vici Laasche atque Nienwalde pertinent. Gartow pars communis generalis eiusdem nominis est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Gartow in terra wenedorum iacet, iuxta fluvium Seege. Meridianus magna silva pinorum, quae Gartower Tannen nominatur, est. Hahnenberge, maxima acclivitas, 32 metra altus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Gartow pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis a 1810 ad 1813, pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Gartow ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Gartow communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Gartow adiuncti sunt.

Res visendae[recensere | fontem recensere]

Ecclesia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sancti Georgii in Gartow.

Anno 1724 Ecclesia baroca Sancti Georgii aedificabatur. Ara aurea et podium eius bene apta sunt.[1] Etiam Organum, quod anno 1740 exstruebatur, visu dignum est.

Cives notabiles[recensere | fontem recensere]

  • Carolus May scriptor anno 1898 hic aliquamdiu vixit et breve tempus in Gartow incarceratus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ernst-Günther Behn: Das Hannoversche Wendland – Kirchen und Kapellen (Lüchow, 2011), 56ff.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gartow spectant (Gartow, Gartow (Wendland)).
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!