Godofredus Kinkel

E Vicipaedia
ETH-BIB-Kinkel, Gottfried (1815-1882)-Portrait-Portr 00159.tif (cropped)
Germani exsules Londinii convenientes inter quos et Kinkel noster
monumentum in urbe natali

Ioannes Godofredus vulgo Johann Gottfried Kinkel (natus die 11 Augusti 1815 Bonnae-Oberkassel, mortuus die 13 Novembris 1882 Turici) scriptor et historicus artium Germanicus fuit. Rebus novis inflammatus pro democratia pugnabat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Orthodoxiae dedicatus ex anno 1834 Berolini theologiae studebat. Anno 1836 autem habilitationem habuit Bonnae ubi docens in historia ecclesiastica factus est. Tunc cognovit Emmanuelem Geibel poetam qui ingenium litterarum pangendarum excitavit. Autumno 1837 Kinkel iter fecit Romam trans Franciam meridianam et Italiam superiorem. Anno 1838 reversus ad eum attendebant Carolus Simrock, Ferdinandus Freiligrath, Christianus Iosephus Matzerath et Volfgangus Müller. Tum Ioanna Mockel, quam in matrimoniam duxit, prodiit. Uxor magno momento erat ad inspirationes, quippe quae fundationem sodalitatis »Maikäferbundes« proponeret unde poesis »Otto der Schütz, eine rheinische Geschichte in zwölf Abenteuern« (Stutgardiae 1846) nata est.

Interim Kinkel magister theologiae in gymnasio et (ab anno 1849) praedicator auxiliaris Coloniae Agrippinae factus est, quo diebus dominicis eundum erat. Homeliis eius rhetorice egregiis ab omnibus plausum est, quarum anthologiam Kinkel anno 1842 edendam curavit. Cum magis magisque orthodoxiam Lutheranam abnueret reunueretque in collegiis severioribus inimicitias suscepit. Ioanna uxor fidei catholicae insuper discidio matrimoniali maculata erat. Post nuptias mense Maio 1843 comminatio de ablegatione Coloniensi impendebat atque imminebat.

Theologiae remotio[recensere | fontem recensere]

Theologia reiecta anno 1845 in facultatem philosophicam universitatis Bonnensis se contulit ubi praelectiones de historia artium et carminum studio habere coepit. Iam antea florilegium »Gedichte« (Stutgardiae 1843) multis placuit. In lucem proditus est liber »Die Ahr - Landschaft, Geschichte und Volksleben« quem secutus est tomus primus historiae »Geschichte der bildenden Künste bei den christlichen Völkern« (Bonnae 1845). Ex poematibus istius temporis mentionem faciamus de »Der Grobschmied von Antwerpen« (non ante 1872 terminabatur!) et narratiunculam optimam de vita rustica »Margret«.

Anno 1846 Kinkel professor extraordinarius in historia artium culturaeque nominatus est et ilico Berolinum vocatus est. Quae invitatio autem post vulgationem carminis »Männerlied« renuntiari debuit. Kinkel in initio regni Friderici Gulielmi IV politica magis inviserat; res novae anni 1848 iterum ignem accendit, ut ad factionem rei publicae faventem se allici sineret. Erat inter Bonnenses democratiae fautores qui armamentarium Siegburgi die 10 Maii 1849 impetu infelici capiebant; denique in Palatinatum ei concedendum erat ubi in rebellione in Palatinatu et Badenia particeps fuit. Feritus et in carcerem missus die 4 Augusti 1849 a iudicibus militaribus Rastatt convenientium condemnatus est et in amissionem civitatis Borussicae et ad vincula sempiterna. Berolinenses iudices ultimam poenam capitalem praeferentes sententiae abolitionem postulabant, cui incepto rex Borussicus ipse non annuit. Kinkel noxius Nowogard in Pomerania menses sex laborem durum publicum facere debuit. Mense Aprili 1850 Bonnae oratione nitida pro se habita se absolvebat. Revera Godofredum extra culpam esse iudicatum est quod ad res Sieburgenses attinet. Colonia Agrippina portatus est Spandaviam ubi a Carolo Schurz, universitatis alumno et cultore bardi, mire liberatus est.

Morae in Anglia et in Helvetia[recensere | fontem recensere]

Kinkel Londinium petivit ubi discipulos discipulasque in ludis docebat, cum uxor cantatrix illustris horas privatas in musica arte daret: neutri recte, quod debuit, solutum est. Itaque Kinkel mense Septembri 1851 in Americam Septentrionalem migravit praelectiones factum: amici autem pecuniam, quam orationibus fecisset et pro rebus politicis adhibere voluisset, avertebant. In Angliam reversus policis renuntiabat et anno 1853 munere magistri litterarum Theodiscarum in Collegio Westbourne fungebat. De lingua et litteris Theodiscis non tantum in universitate sed etiam ante privatos narravit atque disseruit.

Insuper revenit ad poeticam vitam in dramate »Nimrod« (Hanovrae 1857). Anno 1859 periodicum hebdomadalem »Hermann« condidit. Ioanna mortua maritus novus factus est: mense Aprili 1866 Turicenses eum ad cathedram archaeologiae et historiae artium vocaverunt ad scholam superiorem Eidgenössisches Polytechnicum. Ibi scripsit »Die Brüsseler Rathausbilder des Rogier van der Weyden« (Turici 1867) et seriem libellorum specialium qui partim in collectione »Mosaik zur Kunstgeschichte« (Berolini 1876) reapparuerunt, porro »Peter Paul Rubens« (Basileae 1874). Florilegium poeticum alterum »Gedichte« (Stutgardiae 1868) sequebatur et opus bonum »Grobschmied von Antwerpen« quod vix notum factum est. Ultima epica lucubratio »Tanagra, Idyll aus Griechenland« (Brunsvici 1883) nuncupabatur.

Praetera in lucem edita sunt laudationes »Friedrich Rückert« (Turici 1867) et »Ferdinand Freiligrath, 1867« (Lipsiae 1867) necnon opera »Die christlichen Untertanen der Türkei in Bosnien« (Basilae 1876) et »Für die Feuerbestattung« (Berolini 1877).

Anno 1906 in urbe natali monumentum erectum est. Commercium epistulare cum Iacobo Burkhardt editum est anno 1899 in foliis »Deutsche Revue«.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Godofredum Kinkel spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]