Galfridus
(Redirectum de Godfridus)
Jump to navigation
Jump to search
Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat. |
---|
Galfridus,[1] (Francogallice Geoffroy, Anglice Geoffrey vel Jeffrey) sive Godefridus,[2] est praenomen virile originis Germanicae, quod in Angliam a Normannis introductum est. Usitatum erat in domo Plantagenistarum, quam Galfridus V comess Andegavensis condidit. Alii Galfridi praeclari fuerunt Galfridus Chaucer et Galfridus Monemutensis.
Origo nominis incerta est et aliquando idem qui Godfredus esse dicitur. Albertus Dauzat dicit duo nomina Medio aevo confusa esse: *goda-friþu- (Godefridus, "pax Dei"), et *gaut-friþu- (Galfridus, fortasse "pax Gothorum").[3]