Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator (nescimus, quando natus sit, mortuus est 138) senator Romanus primo et secundo saeculo fuit. Pater eiusdem nominis circa annum 84 consul suffectus erat. Uxorem duxit Iuliam Paulinam, filiam Domitiae Paulinae sororis Hadriani imperatoris et Lucii Iulii Ursi Serviani. Anno 118 cum Hadriano imperatore consul ordinarius factus est.
Filium unum ex ea uxore habuit Gnaeum Pedanium Fuscum Salinatorem, qui anno 138 coniurationis in imperatorem accusatus cum Lucio Iulio Urso Serviano necatus est. Pater iam ante Pedanio mortuus erat[1]. Gaius Plinius Caecilius Secundus de Pedanio epistulam (VI 26,1) laudantem scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 465-466


Antecessores:
Quintus Aquilius Niger et Marcus Rebilus Apronianus
Consul
118
cum
Imp. Caesare Traiano Hadriano Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus III et Publius Dasumius Rusticus