Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator (consul 84)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria Pedaniorum Barcino in Hispania Citeriore fuit. Pater eius Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator consul suffectus anno 61 erat. Ipse eodem magistratu anno 84 functus est, tum erat legatus provinciae ignotae[1] et anno 98/99 proconsul Asiae fuit[2]. Filius eius Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator anno 118 consul ordinarius creatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius Minor, Epistulae, X 87,3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 465