Gnaeus Manlius P.f. Cincinnatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Manlius P.f. Cincinnatus (nescimus, quando natus, mortuus anno 480 a.C.n.) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Manlius anno 480 a.C.n. primus e gente Manlia consul creatus est[1]. Ut in anno praeterito iterum tribunus plebis - nunc Tiberius Pontificius - legem agrariam poposcit et dilectum militum contra Veios et Aequos vetuit[2]. Sed senatores collegam tribunum corrumpere potuerunt, ut intercederet. Itaque dilectus fieri potuit. Tum ambo consul milites contra Veios duxit et feliciter pugnavit. Tamen hoc proelio Quintus Fabius K.f. Vibulanus, consul anni 482 a.C.n. cecidit[3]. Tum et Manlius, qui iam victoriam ad manum habebat, a Veientibus, qui castra Romanorum oppugnabant, necatus est[4]. Tamen Romani victores e pugna redierunt. Alter consul Marcus Fabius K.f. Vibulanus triumphum sibi a senatu decretum recusavit, quod Quintus frater et consul Manlius necati essent et huic triumphus deberetur[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita II 43,11
  2. loc. cit. cap. 44,1
  3. Dion. Hal. Ant. Rom. IX,11
  4. Dion. Hal. Ant. Rom. IX,12.
  5. Titus Livius, ab urbe condita II 45 - 47


Antecessores:
Kaeso Fabius K.f. Vibulanus II et Spurius Furius Fusus (Fusius)
Consul
480 a.C.n.
cum
Marco Fabio K.f. Vibulano
Successores:
Kaeso Fabius K.f. Vibulanus III et Titus Verginius Opet.f. Tricostus Rutilus