Gnaeus Domitius Afer
Gnaeus Domitius Afer (natus ignoto anno, mortuus anno 59) senator Romanus et orator praeclarus fuit.
Origo
[recensere | fontem recensere]Afer humili loco Nemausi in Gallia Narbonensi provincia natus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 25 praetor electus est, tum delator in senatu fuit: Anno 26 Claudiam Pulchram, quae amica Agrippinae, Germanici uxoris, erat, accusavit[1]. De delatore iuvene Tacitus dixit: "is recens praetura, modicus dignationis et quoquo facinore properus clarescere, crimen impudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in principem et devotiones obiectabat. Afer primoribus oratorum additus, divulgato ingenio et secuta adseveratione Caesaris qua suo iure disertum eum appellavit. mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet silentii impatientiam".[2]. Anno 39 a Caligula matrem ulcisci cupienti in senatu longa oratione accusatus, arte oratoria imperatoris velut fractus nihil respondit nisi imparem esse tam diserto adversario simulavit : qua una ratione damnationem vitavit, dum victoria elatus et sese magnum oratorem iam credens Caligula ad clementiam sese convertit[3]. Quin etiam statim consul suffectus cum ipso Caligula designatus est, dimissis ante tempus prioribus consulibus[4]. Anno 49 curator aquarum factus est[5]. Claudio imperatore etiam patronus fuit. Anno 59 ebriositate mortuus est[6]. Heredes filios adoptivos fecit[7].
Opera
[recensere | fontem recensere]Afer orator maximus sui aetatis aestimatus est[8]. De eius orationibus fragmenta tantum supersunt:
Quintilianus praeterea nonnulla urbane dicta ex orationibus recitavit[12].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dio Cassius 59.19.
- ↑ Tacitus, Annales, IV 52
- ↑ Cassius Dio LIX 19
- ↑ Cassius Dio LIX.20
- ↑ Frontinus, De Aquis urbis Romae, 102,8-9
- ↑ Tacitus, Annales XIV,19
- ↑ Gaius Plinius Caecilius Secundus, Epistulae VIII 18,5-8
- ↑ Tacitus, Dialogus de oratoribus, XIII 3
- ↑ Quintilianus, Institutio oratoria VIII 5,16
- ↑ ibidem, X 1,24
- ↑ ibidem IX 4,31
- ↑ ibidem VI 3,42