Gnaeus Caecilius Simplex

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Caecilius Simplex (nescimus, quando natus sit, mortuus est 21 Decembris 69) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 67/68 proconsul Sardiniae erat[1]. Anno 69 Caecilius Vitellium imperatorem pecunia persuadere conabatur, ut eum in locum Auli Marii Celsi consulem suffectum per menses Iulii et Augusti faceret, sed tum repulsus est. Postea, 1 Novembris tandem summum magistratum adeptus est[2]. Cum autem Flaviana pars Romam 20 Decembris eiusdem anni expugnaret, Vitellius gladium suum Caecilio tradere temptavit, sed frustra. Nam amici Vitellio persuaserunt, ut imperium teneret. Vitellio desposito et Gnaeus Caecilius Simplex necatus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 893
  2. Tacitus, Historiae, II 60
  3. Tacitus, Historiae, III 68