Latinitas bona

Glyphosatum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Formula chemica.
Formula pilis picta.
Formula in dimensionibus tribus picta.
Amaranthus palmeri, cuius variatio glyphosatum resistens, anno 2004 in Georgia inventa, in investigatione anno 2005 confirmata est.[1] Anno 1005, resistentia etiam in Carolina Septentrionali inventa est.[2]
Lolium perenne, cuius variatio glyphosatum resistens in agriculturalibus Australiae regionibus nunc fit. [3]

Glyphosatum[4] (Anglice N-(phosphonomethyl)glycine) est systemica lati spectri herbicida et compositum organophosphoticum, diserte phosphonatum, quod plerumque adhibetur ad interficiendas plantas inutiles, praecipue annuas foliorum latorum plantas et gramina quae cum messibus omnium generum contendunt. Herbicida ab Ioanne E. Franz, chemico societatis Monsanto, anno 1970 reperta est.[5] Quam Monsanto venumdare coepit anno 1974 nomine commerciali Roundup. Ultimum diploma inventionis societatis Monsanto quod in commercio pertinet anno 2000 exitum est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Culpepper et al. 2006.
  2. N. Hampton, Cotton versus the monster weed.
  3. Preston et al. 2009.
  4. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  5. Formula:Cite patent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Culpepper, A. S., T. L. Grey, W. K. Vencill, J. M. Kichler, T. M. Webster, S. M. Brown, A. C. York, J. W. Davis, et W. W. Hanna. 2006. Glyphosate-resistant Palmer amaranth (Amaranthus palmeri) confirmed in Georgia. Weed Science 54(4):620–626. JSTOR 4539441. doi:10.1614/WS-06-001R.1.
  • Preston, C., A. M. Wakelin, F. C. Dolman, Y. Bostamam, et P. Boutsalis. 2009. A Decade of Glyphosate-Resistant Lolium around the World: Mechanisms, Genes, Fitness, and Agronomic Management. Weed Science 57(4):435–441. doi:10.1614/WS-08-181.1.