Glycera (meretrix)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Glycera (Graece Γλυκέρα) fuit meretrix Atheniensis saeculi IV a.C.n.; ab anno 324 a.C.n. amasia Harpali Tarsum incolebat. Glycera quaedam (an eadem, non liquet)[1] fuit et amasia poëtae Menandri.

Pythionice defuncta (inter annos 329 a.C.n. et 324 a.C.n.) Harpalus, quem Alexander Magnus administratum Babyloni praefecit, eam Tarsum arcessivit ibique publico sumptu cum ea luxuriose vivebat. Immo eam more regnum venerari iussit. Ea suadente Harpalus frumentum Athenas misit quapropter grati Athenienses eum civem appellaverunt. Glycera eum Alexandro expeditione Indica redito ingratum factum etiam Athenas fugendo secuta est, ubi denique etsi Harpalus coactus est ex urbe egredere amore Menandri capta remansisse dicitur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita Athenaeus, Deipnosophistae 586c

Bibliographia[recensere | fontem recensere]